De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  2. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  3. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  4. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  5. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  6. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  7. vites autumno fundi suadente videmus,
  8. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  9. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  10. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  11. tuto res teneras effert in luminis oras?
  12. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  13. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  14. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  15. concilio possent arceri tempore iniquo.
  16. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  17. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  18. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  19. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  20. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  21. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  22. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  23. quicque sua de materia grandescere alique.
  24. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  25. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  26. nec porro secreta cibo natura animantum
  27. propagare genus possit vitamque tueri;
  28. ut potius multis communia corpora rebus
  29. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  30. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  31. Denique cur homines tantos natura parare
  32. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  33. transire et magnos manibus divellere montis
  34. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  35. si non, materies quia rebus reddita certast
  36. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  37. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  38. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  39. aeris in teneras possint proferrier auras.
  40. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  41. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  42. esse videlicet in terris primordia rerum
  43. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  44. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  45. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  46. sponte sua multo fieri meliora videres.
  47. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  48. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  49. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  50. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  51. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  52. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  53. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  54. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  55. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  56. nullius exitium patitur natura videri.
  57. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  58. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  59. unde animale genus generatim in lumina vitae
  60. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  61. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  62. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  63. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  64. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  65. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  66. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  67. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  68. inmortali sunt natura praedita certe.
  69. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  70. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  71. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  72. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  73. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  74. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  75. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  76. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  77. dissimiles constant aeternaque materies est,
  78. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  79. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  80. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  81. discidio redeunt in corpora materiai.
  82. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  83. in gremium matris terrai praecipitavit;
  84. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt