De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  2. qui posset mater rebus consistere certa?
  3. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  4. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  5. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  6. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  7. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  8. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  9. vites autumno fundi suadente videmus,
  10. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  11. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  12. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  13. tuto res teneras effert in luminis oras?
  14. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  15. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  16. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  17. concilio possent arceri tempore iniquo.
  18. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  19. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  20. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  21. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  22. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  23. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  24. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  25. quicque sua de materia grandescere alique.
  26. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  27. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  28. nec porro secreta cibo natura animantum
  29. propagare genus possit vitamque tueri;
  30. ut potius multis communia corpora rebus
  31. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  32. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  33. Denique cur homines tantos natura parare
  34. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  35. transire et magnos manibus divellere montis
  36. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  37. si non, materies quia rebus reddita certast
  38. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  39. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  40. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  41. aeris in teneras possint proferrier auras.
  42. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  43. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  44. esse videlicet in terris primordia rerum
  45. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  46. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  47. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  48. sponte sua multo fieri meliora videres.
  49. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  50. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  51. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  52. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  53. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  54. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  55. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  56. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  57. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  58. nullius exitium patitur natura videri.
  59. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  60. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  61. unde animale genus generatim in lumina vitae
  62. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  63. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  64. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  65. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  66. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  67. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  68. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  69. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  70. inmortali sunt natura praedita certe.
  71. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  72. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  73. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  74. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  75. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  76. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  77. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  78. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  79. dissimiles constant aeternaque materies est,
  80. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  81. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  82. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  83. discidio redeunt in corpora materiai.
  84. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  85. in gremium matris terrai praecipitavit;
  86. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  87. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  88. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  89. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  90. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  91. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  92. corpora deponunt et candens lacteus umor
  93. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  94. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  95. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  96. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  97. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  98. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  99. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  100. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  101. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  102. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  103. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  104. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  105. Principio venti vis verberat incita corpus
  106. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  107. inter dum rapido percurrens turbine campos
  108. arboribus magnis sternit montisque supremos
  109. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  110. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  111. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  112. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  113. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  114. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  115. et cum mollis aquae fertur natura repente
  116. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  117. montibus ex altis magnus decursus aquai
  118. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  119. nec validi possunt pontes venientis aquai
  120. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  121. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  122. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  123. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  124. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  125. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  126. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  127. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  128. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  129. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  130. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  131. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  132. Tum porro varios rerum sentimus odores
  133. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  134. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  135. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  136. quae tamen omnia corporea constare necessest
  137. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  138. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  139. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  140. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  141. at neque quo pacto persederit umor aquai
  142. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  143. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  144. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  145. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  146. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  147. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  148. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  149. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  150. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  151. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  152. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  153. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  154. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  155. invida praeclusit speciem natura videndi.
  156. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  157. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  158. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  159. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  160. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  161. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  162. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  163. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  164. omnia natura; namque est in rebus inane.
  165. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  166. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  167. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  168. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  169. quod si non esset, nulla ratione moveri
  170. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  171. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  172. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  173. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  174. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  175. multa modis multis varia ratione moveri
  176. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  177. non tam sollicito motu privata carerent
  178. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  179. undique materies quoniam stipata quiesset.
  180. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  181. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  182. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  183. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  184. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  185. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  186. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  187. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  188. inter saepta meant voces et clausa domorum
  189. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  190. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  191. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  192. Denique cur alias aliis praestare videmus
  193. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  194. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  195. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  196. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  197. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  198. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  199. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  200. at contra gravius plus in se corporis esse
  201. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  202. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  203. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  204. Illud in his rebus ne te deducere vero
  205. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  206. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  207. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  208. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  209. sic alias quoque res inter se posse moveri
  210. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  211. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  212. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  213. ni spatium dederint latices? concedere porro
  214. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  215. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  216. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  217. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  218. Postremo duo de concursu corpora lata
  219. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  220. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  221. is porro quamvis circum celerantibus auris
  222. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  223. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  224. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  225. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  226. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  227. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  228. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  229. nec tali ratione potest denserier aer
  230. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  231. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  232. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  233. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  234. multaque praeterea tibi possum commemorando
  235. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  236. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  237. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  238. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  239. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  240. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  241. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  242. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  243. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  244. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  245. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  246. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  247. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  248. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  249. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  250. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  251. argumentorum sit copia missa per auris.
  252. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  253. omnis ut est igitur per se natura duabus
  254. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  255. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  256. corpus enim per se communis dedicat esse
  257. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  258. haut erit occultis de rebus quo referentes
  259. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  260. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  261. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  262. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  263. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  264. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  265. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  266. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  267. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  268. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  269. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  270. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  271. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  272. rem prohibere queat per se transire meantem,
  273. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  274. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  275. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  276. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  277. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  278. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  279. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  280. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  281. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  282. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  283. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  284. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  285. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  286. discidio potis est seiungi seque gregari,
  287. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  288. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  289. servitium contra paupertas divitiaeque,
  290. libertas bellum concordia cetera quorum
  291. adventu manet incolumis natura abituque,
  292. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  293. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  294. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  295. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  296. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  297. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  298. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  299. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  300. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  301. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  302. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  303. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  304. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  305. denique materies si rerum nulla fuisset
  306. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  307. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  308. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  309. clara accendisset saevi certamina belli
  310. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  311. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  312. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  313. non ita uti corpus per se constare neque esse
  314. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  315. sed magis ut merito possis eventa vocare
  316. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  317. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  318. partim concilio quae constant principiorum.
  319. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  320. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  321. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  322. in rebus solido reperiri corpore posse.
  323. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  324. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  325. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  326. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  327. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  328. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  329. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  330. sensimus infuso lympharum rore superne.
  331. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  332. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  333. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  334. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  335. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  336. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  337. Principio quoniam duplex natura duarum
  338. dissimilis rerum longe constare repertast,
  339. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  340. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  341. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  342. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  343. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  344. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  345. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  346. materiem circum solidam constare necessest;
  347. nec res ulla potest vera ratione probari
  348. corpore inane suo celare atque intus habere,
  349. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  350. id porro nihil esse potest nisi materiai
  351. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  352. materies igitur, solido quae corpore constat,
  353. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  354. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  355. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  356. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  357. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  358. alternis igitur ni mirum corpus inani
  359. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  360. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  361. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  362. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  363. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  364. nec ratione queunt alia temptata labare;
  365. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  366. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  367. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  368. nec capere umorem neque item manabile frigus
  369. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  370. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  371. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  372. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  373. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  374. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  375. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  376. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  377. at quoniam supra docui nil posse creari
  378. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  379. esse inmortali primordia corpore debent,
  380. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  381. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  382. sunt igitur solida primordia simplicitate
  383. nec ratione queunt alia servata per aevom
  384. ex infinito iam tempore res reparare.
  385. denique si nullam finem natura parasset
  386. frangendis rebus, iam corpora materiai
  387. usque redacta forent aevo frangente priore,
  388. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  389. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  390. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  391. quam rursus refici; qua propter longa diei
  392. infinita aetas ante acti temporis omnis
  393. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  394. numquam relicuo reparari tempore posset.
  395. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  396. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  397. et finita simul generatim tempora rebus
  398. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  399. Huc accedit uti, solidissima materiai
  400. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  401. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  402. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  403. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  404. at contra si mollia sint primordia rerum,
  405. unde queant validi silices ferrumque creari,
  406. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  407. principio fundamenti natura carebit.
  408. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  409. quorum condenso magis omnia conciliatu
  410. artari possunt validasque ostendere viris.
  411. porro si nullast frangendis reddita finis
  412. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  413. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  414. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  415. at quoniam fragili natura praedita constant,
  416. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  417. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  418. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  419. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  420. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  421. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  422. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  423. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  424. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  425. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  426. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  427. commutari aliqua possent ratione revicta,
  428. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  429. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  430. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  431. nec totiens possent generatim saecla referre
  432. naturam mores victum motusque parentum.
  433. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  434. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  435. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  436. et minima constat natura nec fuit umquam
  437. per se secretum neque post hac esse valebit,
  438. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  439. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  440. agmine condenso naturam corporis explent;
  441. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  442. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  443. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  444. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  445. non ex illorum conventu conciliata,
  446. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  447. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  448. concedit natura reservans semina rebus.
  449. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  450. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  451. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  452. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  453. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  454. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  455. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  456. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  457. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  458. credere posse animum, victus fateare necessest
  459. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  460. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  461. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  462. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  463. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  464. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  465. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  466. non possunt ea quae debet genitalis habere
  467. materies, varios conexus pondera plagas
  468. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  469. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  470. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  471. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  472. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  473. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  474. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  475. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  476. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  477. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  478. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  479. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  480. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  481. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  482. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  483. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  484. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  485. languidior porro disiectis disque supatis.
  486. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  487. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  488. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  489. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  490. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  491. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  492. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  493. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  494. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  495. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  496. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  497. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  498. ut videas non e stipatis partibus esse.
  499. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  500. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  501. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  502. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  503. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  504. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  505. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  506. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  507. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  508. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  509. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  510. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  511. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  512. naturam res et convertunt corpora sese,
  513. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  514. nil referret enim quaedam decedere, abire
  515. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  516. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  517. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  518. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  519. concursus motus ordo positura figurae
  520. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  521. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  522. praeterea rei quae corpora mittere possit
  523. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  524. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  525. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  526. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  527. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  528. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  529. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  530. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  531. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  532. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  533. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  534. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  535. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  536. et velit ardoris naturam linquere solam,
  537. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  538. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  539. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  540. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  541. et qui principium gignundis aera rebus
  542. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  543. fingere res ipsum per se terramve creare
  544. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  545. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  546. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  547. aera iungentes igni terramque liquori,
  548. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  549. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  550. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  551. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  552. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  553. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  554. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  555. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  556. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  557. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  558. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis