De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  2. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  3. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  4. qui posset mater rebus consistere certa?
  5. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  6. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  7. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  8. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  9. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  10. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  11. vites autumno fundi suadente videmus,
  12. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  13. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  14. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  15. tuto res teneras effert in luminis oras?
  16. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  17. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  18. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  19. concilio possent arceri tempore iniquo.
  20. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  21. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  22. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  23. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  24. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  25. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  26. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  27. quicque sua de materia grandescere alique.
  28. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  29. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  30. nec porro secreta cibo natura animantum
  31. propagare genus possit vitamque tueri;
  32. ut potius multis communia corpora rebus
  33. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  34. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  35. Denique cur homines tantos natura parare
  36. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  37. transire et magnos manibus divellere montis
  38. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  39. si non, materies quia rebus reddita certast
  40. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  41. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  42. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  43. aeris in teneras possint proferrier auras.
  44. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  45. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  46. esse videlicet in terris primordia rerum
  47. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  48. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  49. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  50. sponte sua multo fieri meliora videres.
  51. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  52. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  53. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  54. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  55. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  56. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  57. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  58. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  59. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  60. nullius exitium patitur natura videri.
  61. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  62. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  63. unde animale genus generatim in lumina vitae
  64. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  65. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  66. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  67. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  68. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  69. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  70. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  71. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  72. inmortali sunt natura praedita certe.
  73. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  74. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  75. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  76. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  77. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  78. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  79. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  80. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  81. dissimiles constant aeternaque materies est,
  82. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  83. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  84. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  85. discidio redeunt in corpora materiai.
  86. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  87. in gremium matris terrai praecipitavit;
  88. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  89. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  90. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  91. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  92. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  93. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  94. corpora deponunt et candens lacteus umor
  95. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  96. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  97. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  98. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  99. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  100. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  101. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  102. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  103. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  104. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  105. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  106. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  107. Principio venti vis verberat incita corpus
  108. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  109. inter dum rapido percurrens turbine campos
  110. arboribus magnis sternit montisque supremos
  111. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  112. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  113. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  114. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  115. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  116. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  117. et cum mollis aquae fertur natura repente
  118. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  119. montibus ex altis magnus decursus aquai
  120. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  121. nec validi possunt pontes venientis aquai
  122. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  123. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  124. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  125. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  126. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  127. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  128. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  129. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  130. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  131. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  132. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  133. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  134. Tum porro varios rerum sentimus odores
  135. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  136. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  137. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  138. quae tamen omnia corporea constare necessest
  139. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  140. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  141. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  142. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  143. at neque quo pacto persederit umor aquai
  144. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  145. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  146. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  147. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  148. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  149. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  150. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  151. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  152. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  153. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  154. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  155. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  156. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  157. invida praeclusit speciem natura videndi.
  158. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  159. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  160. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  161. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  162. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  163. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  164. corporibus caecis igitur natura gerit res.