De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. e mare primum homines, e terra posset oriri
  2. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  3. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  4. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  5. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  6. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  7. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  8. qui posset mater rebus consistere certa?
  9. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  10. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  11. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  12. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  13. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  14. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  15. vites autumno fundi suadente videmus,
  16. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  17. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  18. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  19. tuto res teneras effert in luminis oras?
  20. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  21. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  22. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  23. concilio possent arceri tempore iniquo.
  24. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  25. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  26. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  27. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  28. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  29. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  30. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  31. quicque sua de materia grandescere alique.
  32. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  33. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  34. nec porro secreta cibo natura animantum
  35. propagare genus possit vitamque tueri;
  36. ut potius multis communia corpora rebus
  37. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  38. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  39. Denique cur homines tantos natura parare
  40. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  41. transire et magnos manibus divellere montis
  42. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  43. si non, materies quia rebus reddita certast
  44. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  45. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  46. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  47. aeris in teneras possint proferrier auras.
  48. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  49. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  50. esse videlicet in terris primordia rerum
  51. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  52. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  53. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  54. sponte sua multo fieri meliora videres.
  55. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  56. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  57. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  58. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  59. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  60. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  61. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  62. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  63. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  64. nullius exitium patitur natura videri.
  65. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  66. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  67. unde animale genus generatim in lumina vitae
  68. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  69. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  70. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  71. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  72. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  73. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  74. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  75. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  76. inmortali sunt natura praedita certe.
  77. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  78. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  79. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  80. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  81. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  82. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  83. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  84. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  85. dissimiles constant aeternaque materies est,
  86. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  87. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  88. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  89. discidio redeunt in corpora materiai.
  90. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  91. in gremium matris terrai praecipitavit;
  92. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  93. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  94. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  95. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  96. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  97. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  98. corpora deponunt et candens lacteus umor
  99. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  100. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  101. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  102. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  103. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  104. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  105. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  106. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  107. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  108. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  109. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  110. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  111. Principio venti vis verberat incita corpus
  112. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  113. inter dum rapido percurrens turbine campos
  114. arboribus magnis sternit montisque supremos
  115. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  116. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  117. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  118. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  119. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  120. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  121. et cum mollis aquae fertur natura repente
  122. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  123. montibus ex altis magnus decursus aquai
  124. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  125. nec validi possunt pontes venientis aquai
  126. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  127. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  128. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  129. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  130. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  131. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  132. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  133. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  134. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  135. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  136. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  137. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  138. Tum porro varios rerum sentimus odores
  139. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  140. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  141. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  142. quae tamen omnia corporea constare necessest
  143. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  144. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  145. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  146. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  147. at neque quo pacto persederit umor aquai
  148. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  149. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  150. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  151. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  152. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  153. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  154. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  155. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  156. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  157. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  158. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  159. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  160. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  161. invida praeclusit speciem natura videndi.
  162. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  163. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  164. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  165. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  166. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  167. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  168. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  169. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  170. omnia natura; namque est in rebus inane.
  171. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  172. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  173. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  174. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  175. quod si non esset, nulla ratione moveri
  176. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  177. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  178. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  179. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  180. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  181. multa modis multis varia ratione moveri
  182. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  183. non tam sollicito motu privata carerent
  184. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  185. undique materies quoniam stipata quiesset.
  186. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  187. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  188. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  189. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  190. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  191. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  192. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  193. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  194. inter saepta meant voces et clausa domorum
  195. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  196. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  197. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  198. Denique cur alias aliis praestare videmus
  199. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  200. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  201. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  202. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  203. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  204. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  205. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  206. at contra gravius plus in se corporis esse
  207. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  208. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  209. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  210. Illud in his rebus ne te deducere vero
  211. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  212. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  213. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  214. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  215. sic alias quoque res inter se posse moveri
  216. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  217. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  218. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  219. ni spatium dederint latices? concedere porro
  220. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  221. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  222. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  223. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  224. Postremo duo de concursu corpora lata
  225. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  226. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  227. is porro quamvis circum celerantibus auris
  228. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  229. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  230. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  231. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  232. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  233. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  234. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  235. nec tali ratione potest denserier aer
  236. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  237. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  238. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  239. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  240. multaque praeterea tibi possum commemorando
  241. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  242. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  243. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  244. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  245. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  246. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  247. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  248. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  249. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  250. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  251. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  252. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  253. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  254. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  255. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  256. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  257. argumentorum sit copia missa per auris.
  258. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  259. omnis ut est igitur per se natura duabus
  260. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  261. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  262. corpus enim per se communis dedicat esse
  263. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  264. haut erit occultis de rebus quo referentes
  265. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  266. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  267. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  268. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  269. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  270. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  271. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  272. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  273. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  274. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  275. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  276. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  277. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  278. rem prohibere queat per se transire meantem,
  279. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  280. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  281. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  282. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  283. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  284. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  285. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  286. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  287. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  288. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  289. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  290. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  291. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  292. discidio potis est seiungi seque gregari,
  293. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  294. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  295. servitium contra paupertas divitiaeque,
  296. libertas bellum concordia cetera quorum
  297. adventu manet incolumis natura abituque,
  298. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  299. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  300. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  301. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  302. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  303. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  304. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  305. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  306. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  307. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  308. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  309. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  310. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  311. denique materies si rerum nulla fuisset
  312. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  313. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  314. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  315. clara accendisset saevi certamina belli
  316. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  317. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  318. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  319. non ita uti corpus per se constare neque esse
  320. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  321. sed magis ut merito possis eventa vocare
  322. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  323. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  324. partim concilio quae constant principiorum.
  325. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  326. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  327. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  328. in rebus solido reperiri corpore posse.
  329. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  330. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  331. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  332. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  333. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  334. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  335. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  336. sensimus infuso lympharum rore superne.
  337. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  338. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  339. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  340. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  341. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  342. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  343. Principio quoniam duplex natura duarum
  344. dissimilis rerum longe constare repertast,
  345. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  346. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  347. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  348. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  349. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  350. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  351. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  352. materiem circum solidam constare necessest;
  353. nec res ulla potest vera ratione probari
  354. corpore inane suo celare atque intus habere,
  355. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  356. id porro nihil esse potest nisi materiai
  357. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  358. materies igitur, solido quae corpore constat,
  359. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  360. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  361. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  362. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  363. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  364. alternis igitur ni mirum corpus inani
  365. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  366. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  367. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  368. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  369. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  370. nec ratione queunt alia temptata labare;
  371. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  372. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  373. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  374. nec capere umorem neque item manabile frigus
  375. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  376. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  377. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  378. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  379. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  380. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  381. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  382. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  383. at quoniam supra docui nil posse creari
  384. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  385. esse inmortali primordia corpore debent,
  386. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  387. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  388. sunt igitur solida primordia simplicitate
  389. nec ratione queunt alia servata per aevom
  390. ex infinito iam tempore res reparare.
  391. denique si nullam finem natura parasset
  392. frangendis rebus, iam corpora materiai
  393. usque redacta forent aevo frangente priore,
  394. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  395. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  396. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  397. quam rursus refici; qua propter longa diei
  398. infinita aetas ante acti temporis omnis
  399. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  400. numquam relicuo reparari tempore posset.
  401. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  402. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  403. et finita simul generatim tempora rebus
  404. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  405. Huc accedit uti, solidissima materiai
  406. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  407. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  408. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  409. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  410. at contra si mollia sint primordia rerum,
  411. unde queant validi silices ferrumque creari,
  412. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  413. principio fundamenti natura carebit.
  414. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  415. quorum condenso magis omnia conciliatu
  416. artari possunt validasque ostendere viris.
  417. porro si nullast frangendis reddita finis
  418. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  419. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  420. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  421. at quoniam fragili natura praedita constant,
  422. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  423. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  424. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  425. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  426. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  427. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  428. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  429. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  430. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  431. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  432. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  433. commutari aliqua possent ratione revicta,
  434. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  435. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  436. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  437. nec totiens possent generatim saecla referre
  438. naturam mores victum motusque parentum.
  439. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  440. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  441. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  442. et minima constat natura nec fuit umquam
  443. per se secretum neque post hac esse valebit,
  444. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  445. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  446. agmine condenso naturam corporis explent;
  447. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  448. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  449. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  450. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  451. non ex illorum conventu conciliata,
  452. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  453. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  454. concedit natura reservans semina rebus.
  455. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  456. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  457. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  458. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  459. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  460. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  461. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  462. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  463. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  464. credere posse animum, victus fateare necessest
  465. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  466. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  467. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  468. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  469. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  470. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  471. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  472. non possunt ea quae debet genitalis habere
  473. materies, varios conexus pondera plagas
  474. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  475. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  476. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  477. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  478. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  479. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  480. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  481. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  482. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  483. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  484. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  485. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  486. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  487. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  488. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  489. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  490. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  491. languidior porro disiectis disque supatis.
  492. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  493. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  494. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  495. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  496. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  497. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  498. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  499. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  500. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  501. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  502. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  503. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  504. ut videas non e stipatis partibus esse.
  505. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  506. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  507. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  508. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  509. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  510. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  511. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  512. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  513. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  514. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  515. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  516. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  517. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  518. naturam res et convertunt corpora sese,
  519. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  520. nil referret enim quaedam decedere, abire
  521. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  522. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  523. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  524. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  525. concursus motus ordo positura figurae
  526. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  527. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  528. praeterea rei quae corpora mittere possit
  529. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  530. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  531. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  532. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  533. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  534. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  535. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  536. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  537. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  538. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  539. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  540. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  541. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  542. et velit ardoris naturam linquere solam,
  543. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  544. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  545. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  546. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  547. et qui principium gignundis aera rebus
  548. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  549. fingere res ipsum per se terramve creare
  550. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  551. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  552. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  553. aera iungentes igni terramque liquori,
  554. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  555. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  556. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  557. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  558. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  559. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  560. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  561. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  562. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  563. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  564. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  565. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  566. quae cum magna modis multis miranda videtur
  567. gentibus humanis regio visendaque fertur
  568. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  569. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  570. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  571. carmina quin etiam divini pectoris eius
  572. vociferantur et exponunt praeclara reperta,