De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. res quibus occultas penitus convisere possis.
  2. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  3. non radii solis neque lucida tela diei
  4. discutiant, sed naturae species ratioque.
  5. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  6. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  7. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  8. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  9. quorum operum causas nulla ratione videre
  10. possunt ac fieri divino numine rentur.
  11. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  12. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  13. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  14. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  15. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  16. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  17. e mare primum homines, e terra posset oriri
  18. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  19. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  20. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  21. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  22. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  23. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  24. qui posset mater rebus consistere certa?
  25. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  26. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  27. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  28. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  29. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  30. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  31. vites autumno fundi suadente videmus,
  32. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  33. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  34. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  35. tuto res teneras effert in luminis oras?
  36. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  37. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  38. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  39. concilio possent arceri tempore iniquo.
  40. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  41. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  42. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  43. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  44. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  45. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  46. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  47. quicque sua de materia grandescere alique.
  48. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  49. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  50. nec porro secreta cibo natura animantum
  51. propagare genus possit vitamque tueri;
  52. ut potius multis communia corpora rebus
  53. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  54. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  55. Denique cur homines tantos natura parare
  56. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  57. transire et magnos manibus divellere montis
  58. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  59. si non, materies quia rebus reddita certast
  60. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  61. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  62. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  63. aeris in teneras possint proferrier auras.
  64. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  65. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  66. esse videlicet in terris primordia rerum
  67. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  68. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  69. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  70. sponte sua multo fieri meliora videres.
  71. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  72. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.