De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cernere uti videamur eos audireque coram,
  2. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  3. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  4. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  5. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  6. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  7. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  8. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  9. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  10. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  11. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  12. res quibus occultas penitus convisere possis.
  13. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  14. non radii solis neque lucida tela diei
  15. discutiant, sed naturae species ratioque.
  16. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  17. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  18. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  19. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,