De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  2. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  3. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  4. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  5. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  6. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  7. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  8. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  9. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  10. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  11. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  12. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  13. unde anima atque animi constet natura videndum,
  14. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  15. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  16. cernere uti videamur eos audireque coram,
  17. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  18. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  19. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  20. multa novis verbis praesertim cum sit agendum