De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  2. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  3. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  4. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  5. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  6. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  7. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  8. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  9. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  10. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  11. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  12. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  13. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  14. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  15. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  16. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  17. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  18. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  19. unde anima atque animi constet natura videndum,
  20. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  21. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  22. cernere uti videamur eos audireque coram,
  23. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  24. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  25. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  26. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  27. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  28. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  29. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  30. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  31. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  32. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  33. res quibus occultas penitus convisere possis.
  34. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  35. non radii solis neque lucida tela diei
  36. discutiant, sed naturae species ratioque.
  37. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  38. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.