De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  2. at contra tenuis exponunt aeris auras
  3. et calidos simul a medio differrier ignis,
  4. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  5. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  6. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  7. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  8. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  9. ---
  10. ---
  11. ---
  12. ---
  13. ---
  14. ---
  15. ---
  16. ---
  17. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  18. diffugiant subito magnum per inane soluta
  19. et ne cetera consimili ratione sequantur
  20. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  21. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  22. inter permixtas rerum caelique ruinas
  23. corpora solventes abeat per inane profundum,
  24. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  25. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  26. nam qua cumque prius de parti corpora desse