De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  2. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  3. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  4. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  5. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  6. haud igitur possunt tali ratione teneri
  7. res in concilium medii cuppedine victae.
  8. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  9. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  10. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  11. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  12. at contra tenuis exponunt aeris auras
  13. et calidos simul a medio differrier ignis,
  14. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  15. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  16. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  17. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  18. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  19. ---
  20. ---