De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  2. possit ibi quicquam consistere * * *
  3. quam quavis alia longe ratione * * *
  4. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  5. per medium, per non medium, concedere debet
  6. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  7. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  8. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  9. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  10. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  11. haud igitur possunt tali ratione teneri
  12. res in concilium medii cuppedine victae.
  13. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  14. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  15. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  16. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  17. at contra tenuis exponunt aeris auras