De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et merito; nam si certam finem esse viderent
  2. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  3. religionibus atque minis obsistere vatum.
  4. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  5. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  6. ignoratur enim quae sit natura animai,
  7. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  8. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  9. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  10. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  11. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  12. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  13. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  14. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  15. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  16. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  17. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  18. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  19. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  20. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  21. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  22. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  23. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  24. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  25. unde anima atque animi constet natura videndum,
  26. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  27. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  28. cernere uti videamur eos audireque coram,
  29. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  30. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  31. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  32. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  33. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  34. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  35. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  36. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  37. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  38. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  39. res quibus occultas penitus convisere possis.
  40. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  41. non radii solis neque lucida tela diei
  42. discutiant, sed naturae species ratioque.
  43. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  44. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  45. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  46. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  47. quorum operum causas nulla ratione videre
  48. possunt ac fieri divino numine rentur.
  49. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  50. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  51. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  52. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  53. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  54. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  55. e mare primum homines, e terra posset oriri
  56. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  57. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  58. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  59. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  60. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  61. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  62. qui posset mater rebus consistere certa?
  63. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  64. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  65. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  66. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  67. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  68. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  69. vites autumno fundi suadente videmus,
  70. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  71. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  72. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  73. tuto res teneras effert in luminis oras?
  74. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  75. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  76. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  77. concilio possent arceri tempore iniquo.
  78. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  79. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  80. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  81. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  82. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  83. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  84. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  85. quicque sua de materia grandescere alique.
  86. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  87. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  88. nec porro secreta cibo natura animantum
  89. propagare genus possit vitamque tueri;
  90. ut potius multis communia corpora rebus
  91. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  92. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  93. Denique cur homines tantos natura parare
  94. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  95. transire et magnos manibus divellere montis
  96. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  97. si non, materies quia rebus reddita certast
  98. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  99. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  100. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  101. aeris in teneras possint proferrier auras.
  102. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  103. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  104. esse videlicet in terris primordia rerum
  105. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  106. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  107. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  108. sponte sua multo fieri meliora videres.
  109. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  110. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  111. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  112. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  113. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  114. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  115. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  116. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  117. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  118. nullius exitium patitur natura videri.
  119. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  120. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  121. unde animale genus generatim in lumina vitae
  122. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  123. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  124. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  125. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  126. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  127. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  128. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  129. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  130. inmortali sunt natura praedita certe.
  131. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  132. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  133. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  134. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  135. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  136. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  137. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  138. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  139. dissimiles constant aeternaque materies est,
  140. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  141. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  142. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  143. discidio redeunt in corpora materiai.
  144. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  145. in gremium matris terrai praecipitavit;
  146. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  147. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  148. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  149. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  150. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  151. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  152. corpora deponunt et candens lacteus umor
  153. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  154. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  155. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  156. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  157. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  158. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  159. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  160. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  161. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  162. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  163. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  164. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  165. Principio venti vis verberat incita corpus
  166. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  167. inter dum rapido percurrens turbine campos
  168. arboribus magnis sternit montisque supremos
  169. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  170. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  171. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  172. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  173. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  174. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  175. et cum mollis aquae fertur natura repente
  176. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  177. montibus ex altis magnus decursus aquai
  178. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  179. nec validi possunt pontes venientis aquai
  180. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  181. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  182. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  183. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  184. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  185. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  186. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  187. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  188. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  189. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  190. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  191. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  192. Tum porro varios rerum sentimus odores
  193. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  194. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  195. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  196. quae tamen omnia corporea constare necessest
  197. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  198. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  199. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  200. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  201. at neque quo pacto persederit umor aquai
  202. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  203. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  204. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  205. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  206. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  207. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  208. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  209. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  210. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  211. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  212. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  213. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  214. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  215. invida praeclusit speciem natura videndi.
  216. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  217. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  218. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  219. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  220. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  221. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  222. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  223. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  224. omnia natura; namque est in rebus inane.
  225. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  226. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  227. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  228. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  229. quod si non esset, nulla ratione moveri
  230. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  231. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  232. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  233. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  234. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  235. multa modis multis varia ratione moveri
  236. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  237. non tam sollicito motu privata carerent
  238. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  239. undique materies quoniam stipata quiesset.
  240. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  241. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  242. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  243. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  244. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  245. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  246. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  247. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  248. inter saepta meant voces et clausa domorum
  249. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  250. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  251. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  252. Denique cur alias aliis praestare videmus
  253. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  254. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  255. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  256. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  257. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  258. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  259. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  260. at contra gravius plus in se corporis esse
  261. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  262. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  263. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  264. Illud in his rebus ne te deducere vero
  265. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  266. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  267. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  268. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  269. sic alias quoque res inter se posse moveri
  270. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  271. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  272. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  273. ni spatium dederint latices? concedere porro
  274. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  275. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  276. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  277. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  278. Postremo duo de concursu corpora lata
  279. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  280. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  281. is porro quamvis circum celerantibus auris
  282. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  283. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  284. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  285. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  286. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  287. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  288. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  289. nec tali ratione potest denserier aer
  290. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  291. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  292. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  293. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  294. multaque praeterea tibi possum commemorando
  295. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  296. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  297. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  298. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  299. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  300. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  301. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  302. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  303. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  304. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  305. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  306. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  307. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  308. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  309. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  310. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  311. argumentorum sit copia missa per auris.
  312. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  313. omnis ut est igitur per se natura duabus
  314. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  315. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  316. corpus enim per se communis dedicat esse
  317. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  318. haut erit occultis de rebus quo referentes
  319. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  320. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  321. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  322. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  323. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  324. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  325. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  326. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  327. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  328. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  329. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  330. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  331. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  332. rem prohibere queat per se transire meantem,
  333. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  334. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  335. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  336. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  337. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  338. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  339. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  340. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  341. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  342. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  343. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  344. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  345. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  346. discidio potis est seiungi seque gregari,
  347. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  348. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  349. servitium contra paupertas divitiaeque,
  350. libertas bellum concordia cetera quorum
  351. adventu manet incolumis natura abituque,
  352. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  353. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  354. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  355. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  356. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  357. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  358. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  359. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  360. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  361. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  362. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  363. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  364. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  365. denique materies si rerum nulla fuisset
  366. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  367. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  368. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  369. clara accendisset saevi certamina belli
  370. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  371. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  372. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  373. non ita uti corpus per se constare neque esse
  374. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  375. sed magis ut merito possis eventa vocare
  376. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  377. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  378. partim concilio quae constant principiorum.
  379. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  380. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  381. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  382. in rebus solido reperiri corpore posse.
  383. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  384. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  385. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  386. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  387. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  388. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  389. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  390. sensimus infuso lympharum rore superne.
  391. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  392. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  393. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  394. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  395. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  396. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  397. Principio quoniam duplex natura duarum
  398. dissimilis rerum longe constare repertast,
  399. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  400. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  401. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  402. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  403. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  404. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  405. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  406. materiem circum solidam constare necessest;
  407. nec res ulla potest vera ratione probari
  408. corpore inane suo celare atque intus habere,
  409. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  410. id porro nihil esse potest nisi materiai
  411. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  412. materies igitur, solido quae corpore constat,
  413. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  414. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  415. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  416. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  417. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  418. alternis igitur ni mirum corpus inani
  419. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  420. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  421. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  422. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  423. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  424. nec ratione queunt alia temptata labare;
  425. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  426. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  427. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  428. nec capere umorem neque item manabile frigus
  429. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  430. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  431. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  432. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  433. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  434. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  435. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  436. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  437. at quoniam supra docui nil posse creari
  438. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  439. esse inmortali primordia corpore debent,
  440. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  441. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  442. sunt igitur solida primordia simplicitate
  443. nec ratione queunt alia servata per aevom
  444. ex infinito iam tempore res reparare.
  445. denique si nullam finem natura parasset
  446. frangendis rebus, iam corpora materiai
  447. usque redacta forent aevo frangente priore,
  448. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  449. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  450. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  451. quam rursus refici; qua propter longa diei
  452. infinita aetas ante acti temporis omnis
  453. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  454. numquam relicuo reparari tempore posset.
  455. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  456. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  457. et finita simul generatim tempora rebus
  458. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  459. Huc accedit uti, solidissima materiai
  460. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  461. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  462. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  463. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  464. at contra si mollia sint primordia rerum,
  465. unde queant validi silices ferrumque creari,
  466. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  467. principio fundamenti natura carebit.
  468. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  469. quorum condenso magis omnia conciliatu
  470. artari possunt validasque ostendere viris.
  471. porro si nullast frangendis reddita finis
  472. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  473. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  474. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  475. at quoniam fragili natura praedita constant,
  476. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  477. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  478. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  479. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  480. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  481. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  482. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  483. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  484. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  485. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  486. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  487. commutari aliqua possent ratione revicta,
  488. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  489. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  490. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  491. nec totiens possent generatim saecla referre
  492. naturam mores victum motusque parentum.
  493. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  494. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  495. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  496. et minima constat natura nec fuit umquam
  497. per se secretum neque post hac esse valebit,
  498. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  499. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  500. agmine condenso naturam corporis explent;
  501. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  502. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  503. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  504. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  505. non ex illorum conventu conciliata,
  506. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  507. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  508. concedit natura reservans semina rebus.
  509. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  510. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  511. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  512. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  513. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  514. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  515. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  516. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  517. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  518. credere posse animum, victus fateare necessest
  519. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  520. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  521. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  522. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  523. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  524. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  525. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  526. non possunt ea quae debet genitalis habere
  527. materies, varios conexus pondera plagas
  528. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.