De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et merito; nam si certam finem esse viderent
  2. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  3. religionibus atque minis obsistere vatum.
  4. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  5. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  6. ignoratur enim quae sit natura animai,
  7. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  8. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  9. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  10. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  11. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  12. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  13. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  14. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  15. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  16. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  17. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  18. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  19. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  20. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  21. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  22. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  23. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  24. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  25. unde anima atque animi constet natura videndum,
  26. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  27. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  28. cernere uti videamur eos audireque coram,
  29. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  30. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  31. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  32. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  33. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  34. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  35. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  36. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  37. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  38. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  39. res quibus occultas penitus convisere possis.
  40. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  41. non radii solis neque lucida tela diei
  42. discutiant, sed naturae species ratioque.
  43. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  44. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  45. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  46. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  47. quorum operum causas nulla ratione videre
  48. possunt ac fieri divino numine rentur.
  49. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  50. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  51. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  52. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  53. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  54. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  55. e mare primum homines, e terra posset oriri
  56. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  57. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  58. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  59. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  60. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  61. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  62. qui posset mater rebus consistere certa?
  63. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  64. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  65. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  66. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  67. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  68. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  69. vites autumno fundi suadente videmus,
  70. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  71. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  72. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  73. tuto res teneras effert in luminis oras?
  74. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  75. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  76. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  77. concilio possent arceri tempore iniquo.
  78. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  79. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  80. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  81. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  82. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  83. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  84. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  85. quicque sua de materia grandescere alique.
  86. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  87. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  88. nec porro secreta cibo natura animantum
  89. propagare genus possit vitamque tueri;
  90. ut potius multis communia corpora rebus
  91. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  92. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  93. Denique cur homines tantos natura parare
  94. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  95. transire et magnos manibus divellere montis
  96. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  97. si non, materies quia rebus reddita certast
  98. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  99. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  100. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  101. aeris in teneras possint proferrier auras.
  102. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  103. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  104. esse videlicet in terris primordia rerum
  105. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  106. terraique solum subigentes cimus ad ortus;