De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam vel uti privata cibo natura animantum
  2. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  3. dissolui simul ac defecit suppeditare
  4. materies aliqua ratione aversa viai.
  5. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  6. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  7. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  8. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  9. inter dum resilire tamen coguntur et una
  10. principiis rerum spatium tempusque fugai
  11. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  12. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  13. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  14. infinita opus est vis undique materiai.
  15. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  16. in medium summae quod dicunt omnia niti
  17. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  18. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  19. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  20. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,