De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  2. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  3. ex infinito suboriri copia posset,
  4. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  5. nam vel uti privata cibo natura animantum
  6. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  7. dissolui simul ac defecit suppeditare
  8. materies aliqua ratione aversa viai.
  9. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  10. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  11. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  12. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  13. inter dum resilire tamen coguntur et una
  14. principiis rerum spatium tempusque fugai
  15. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  16. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  17. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  18. infinita opus est vis undique materiai.
  19. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  20. in medium summae quod dicunt omnia niti
  21. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  22. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  23. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  24. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  25. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  26. nitier in terraque retro requiescere posta,