De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut semel in motus coniectast convenientis,
  2. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  3. integrent amnes et solis terra vapore
  4. fota novet fetus summissaque gens animantum
  5. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  6. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  7. ex infinito suboriri copia posset,
  8. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  9. nam vel uti privata cibo natura animantum
  10. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  11. dissolui simul ac defecit suppeditare
  12. materies aliqua ratione aversa viai.
  13. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  14. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  15. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  16. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  17. inter dum resilire tamen coguntur et una
  18. principiis rerum spatium tempusque fugai
  19. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  20. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  21. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  22. infinita opus est vis undique materiai.
  23. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  24. in medium summae quod dicunt omnia niti
  25. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  26. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  27. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  28. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  29. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  30. nitier in terraque retro requiescere posta,
  31. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  32. et simili ratione animalia suppa vagari
  33. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  34. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  35. sponte sua possint in caeli templa volare;
  36. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  37. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  38. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  39. sed vanus stolidis haec * * *
  40. amplexi quod habent perv * * *
  41. nam medium nihil esse potest * * *
  42. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  43. possit ibi quicquam consistere * * *
  44. quam quavis alia longe ratione * * *
  45. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  46. per medium, per non medium, concedere debet
  47. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  48. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  49. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  50. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  51. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  52. haud igitur possunt tali ratione teneri
  53. res in concilium medii cuppedine victae.
  54. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  55. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  56. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  57. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  58. at contra tenuis exponunt aeris auras
  59. et calidos simul a medio differrier ignis,
  60. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  61. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  62. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  63. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  64. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  65. ---
  66. ---
  67. ---
  68. ---
  69. ---
  70. ---
  71. ---
  72. ---