De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tantum religio potuit suadere malorum.
  2. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  3. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  4. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  5. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  6. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  7. et merito; nam si certam finem esse viderent
  8. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  9. religionibus atque minis obsistere vatum.
  10. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  11. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  12. ignoratur enim quae sit natura animai,
  13. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  14. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  15. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  16. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  17. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  18. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  19. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  20. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  21. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  22. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  23. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  24. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  25. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  26. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  27. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  28. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  29. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  30. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  31. unde anima atque animi constet natura videndum,
  32. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  33. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  34. cernere uti videamur eos audireque coram,
  35. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  36. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  37. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  38. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  39. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  40. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  41. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  42. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  43. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  44. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  45. res quibus occultas penitus convisere possis.
  46. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  47. non radii solis neque lucida tela diei
  48. discutiant, sed naturae species ratioque.
  49. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  50. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  51. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  52. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  53. quorum operum causas nulla ratione videre
  54. possunt ac fieri divino numine rentur.
  55. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  56. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  57. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  58. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  59. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  60. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  61. e mare primum homines, e terra posset oriri
  62. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  63. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  64. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  65. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  66. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  67. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  68. qui posset mater rebus consistere certa?
  69. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  70. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  71. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  72. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  73. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  74. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  75. vites autumno fundi suadente videmus,
  76. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  77. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  78. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  79. tuto res teneras effert in luminis oras?
  80. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  81. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  82. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  83. concilio possent arceri tempore iniquo.
  84. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  85. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  86. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  87. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  88. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  89. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  90. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  91. quicque sua de materia grandescere alique.
  92. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  93. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  94. nec porro secreta cibo natura animantum
  95. propagare genus possit vitamque tueri;
  96. ut potius multis communia corpora rebus
  97. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  98. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  99. Denique cur homines tantos natura parare
  100. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  101. transire et magnos manibus divellere montis
  102. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  103. si non, materies quia rebus reddita certast
  104. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  105. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  106. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  107. aeris in teneras possint proferrier auras.
  108. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  109. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  110. esse videlicet in terris primordia rerum
  111. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  112. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  113. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  114. sponte sua multo fieri meliora videres.
  115. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  116. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  117. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  118. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  119. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  120. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  121. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  122. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  123. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  124. nullius exitium patitur natura videri.
  125. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  126. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  127. unde animale genus generatim in lumina vitae
  128. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  129. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  130. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  131. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  132. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  133. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  134. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  135. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  136. inmortali sunt natura praedita certe.
  137. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  138. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  139. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  140. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  141. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  142. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  143. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  144. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  145. dissimiles constant aeternaque materies est,
  146. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  147. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  148. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  149. discidio redeunt in corpora materiai.
  150. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  151. in gremium matris terrai praecipitavit;
  152. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  153. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  154. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  155. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  156. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  157. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  158. corpora deponunt et candens lacteus umor
  159. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  160. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  161. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  162. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  163. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  164. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  165. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  166. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  167. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  168. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  169. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  170. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  171. Principio venti vis verberat incita corpus
  172. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  173. inter dum rapido percurrens turbine campos
  174. arboribus magnis sternit montisque supremos
  175. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  176. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  177. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  178. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli