Letters to Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

nunc tuum est consilium, Brute, de toto genere belli. video te lenitate delectari et eum putare fructum esse maximum praeclare quidem, sed aliis rebus, aliis temporibus locus esse solet debetque clementiae. nunc quid agitur, Brute? templis deorum immortalium imminet hominum egentium et perditorum spes, nec quicquam aliud decernitur hoc bello nisi utrum simus necne. cui parcimus aut quid agimus? hic ergo consulimus quibus victoribus vestigium nostrum nullum relinquetur? nam quid interest inter Dolabellam et quemvis Antoniorum trium? quorum si cui parcimus, duri fuimus in Dolabella. haec ut ita

sentiret senatus populusque Romanus, etsi res ipsa cogebat, tamen maxima ex parte nostro consilio atque auctoritate perfectum est. tu si hanc rationem non probas, tuam sententiam defendam, non relinquam meam. neque dissolutum a te quicquam homines exspectant nec crudele. huius rei moderatio facilis est. ut in duces vehemens sis. in milites liberalis.

Ciceronem meum, mi Brute, velim quam plurimum tecum habeas. virtutis disciplinam meliorem reperiet nullam quam contemplationem atque imitationem tui. XVIII Kalend. Maias.