Letters to Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

itaque res in eum locum venerat ut, nisi Caesari Octaviano deus quidam illam mentem dedisset, in potestatem perditissimi hominis et turpissimi M. Antoni veniendum fuerit, quocum vides hoc tempore ipso quod sit quantumque certamen. id profecto nullum esset, nisi tum conservatus esset Antonius. sed haec omitto; res enim a te gesta memorabilis et paene caelestis repellit omnis reprehensiones, quippe quae ne laude quidem satis idonea adfici possit. exstitisti nuper vultu severo; exercitum, copias, legiones idoneas per te brevi tempore comparasti. di immortales! qui ille nuntius, quae illae litterae, quae laetitia senatus, quae alacritas civitatis erat! nihil umquam vidi tam omnium consensione laudatum. erat exspectatio reliquiarum Antoni, quem equitatu legionibusque magna ex parte spoliaras. ea quoque habuit exitum optabilem. nam tuac litterae quae recitatae in senatu sunt et imperatoris et militum virtutem et industriam tuorum, in quibus Ciceronis mei, declarant. quod si tuis placuisset de his litteris referri et nisi in tempus turbuientissimum post discessum Pansae consulis incidissent, honos quoque iustus et debitus dis immortalibus decretus esset.

ecce tibi Idib. April. advolat mane Celer Pilius, qui vir, di boni, quam gravis, quam constans,

quam bonarum in re publica partium! hic epistulas adfert duas, unam tuo nomine, alteram Antoni; dat Servilio tribuno plebis, ille Cornuto. recitantur in senatu. ANTONIVS PROCOS. Magna admiratio, ut si esset recitatum DOLABELLA IMPERATOR; a quo quidem venerant tabellarii, sed nemo Pili similis qui proferre litteras auderet aut magistratibus reddere. tuae recitantur breves illae quidem sed in Antonium admodum lenes. vehementer admiratus senatus. mihi autem non erat explicatum quid agerem. falsas dicerem? quid si tu eas adprobasses?