Letters to Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
itaque res in eum locum venerat ut, nisi Caesari Octaviano deus quidam illam mentem dedisset, in potestatem perditissimi hominis et turpissimi M. Antoni veniendum fuerit, quocum vides hoc tempore ipso quod sit quantumque certamen. id profecto nullum esset, nisi tum conservatus esset Antonius. sed haec omitto; res enim a te gesta memorabilis et paene caelestis repellit omnis reprehensiones, quippe quae ne laude quidem satis idonea adfici possit. exstitisti nuper vultu severo; exercitum, copias, legiones idoneas per te brevi tempore comparasti. di immortales! qui ille nuntius, quae illae litterae, quae laetitia senatus, quae alacritas civitatis erat! nihil umquam vidi tam omnium consensione laudatum. erat exspectatio reliquiarum Antoni, quem equitatu legionibusque magna ex parte spoliaras. ea quoque habuit exitum optabilem. nam tuac litterae quae recitatae in senatu sunt et imperatoris et militum virtutem et industriam tuorum, in quibus Ciceronis mei, declarant. quod si tuis placuisset de his litteris referri et nisi in tempus turbuientissimum post discessum Pansae consulis incidissent, honos quoque iustus et debitus dis immortalibus decretus esset.