Letters to Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
quod scribis te ad Tertiam sororem et matrem scripsisse ut ne prius ederent ea quae gesta a Cassio essent quam mihi visum esset, video te veritum esse, id quod verendum fuit, ne animi partium Caesaris, quo modo etiam nunc partes appellantur, vehementer commoverentur. sed ante quam tuas litteras accepimus, audita res erat et pervulgata; tui etiam tabellarii ad multos familiaris tuos litteras attulerant. qua re neque supprimenda res erat, praesertim cum id fieri non posset, neque, si posset, non divulgandam potius quam occultandam putaremus.
de Cicerone meo et, si tantum est in eo quantum scribis, tantum scilicet quantum debeo gaudeo et, si quod amas eum eo maiora facis, id ipsum incredibiliter gaudeo a te eum diligi.
quae litterae tuo nomine recitatae sint id. April. in senatu eodemque tempore Antoni credo ad te scripsisse tuos; quorum ego nemini concedo. sed nihil necesse erat eadem omnis, illud necesse me ad te scribere quid sentirem tota de constitutione huius belli et quo iudicio essem quaque sententia. voluntas mea, Brute, de summa re publica
semper eadem fuit quae tua, ratio quibusdam in rebus (non enim omnibus) paulo fortasse vehementior. scis mihi semper placuisse non rege solum sed regno liberari rem publicam; tu lenius immortali omnino cum tua laude; sed quid melius fuerit magno dolore sensimus, magno periculo sentimus. recenti illo tempore tu omnia ad pacem quae oratione confici non poterat, ego omnia ad libertatem quae sine pace nulla est. pacem ipsam bello atque armis effici posse arbitrabar. studia non deerant arma poscentium; quorum repressimus impetum ardoremque restinximus.