Letters to Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
quod egere te duabus necessariis rebus scribis, supplemento et pecunia, difficile consilium est. non enim mihi occurrunt facultates quibus
uti te posse videam praeter illas quas senatus decrevit, ut pecunias a civitatibus mutuas sumeres. de supplemento autem non video quid fleri possit. tantum enim abest ut Pansa de exercitu suo aut dilectu tibi aliquid tribuat, ut etiam moleste ferat tam multos ad te ire voluntarios, quo modo equidem credo, quod iis rebus quae in Italia decernuntur nullas copias nimis magnas esse arbitretur, quo modo autem multi suspicantur, quod ne te quidem nimis firmum esse velit; quod ego non suspicor.