Letters to Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Cassius noster Syriam, legiones Syriacas habet ultro quidem a Murco et a Marcio et ab exercitu ipso arcessitus. ego scripsi ad Tertiam sororem et matrem ne prius ederent hoc quod optime ac felicissime gessit Cassius quam tuum consilium cognovissent tibique visum esset.

legi orationes duas tuas, quarum altera Kal. Ian. usus es, altera de litteris meis, quae habita est abs te contra Calenum. nunc scilicet hoc exspectas dum eas laudem. nescio animi an ingeni tui maior in his libellis laus contineatur; iam concedo ut vel Philippici vocentur, quod tu quadam epistula iocans scripsisti.

duabus rebus egemus, Cicero, pecunia et supplemento; quarum altera potest abs te expediri ut aliqua pars militum istinc mittatur nobis vel secreto consilio adversus Pansam vel actione in senatu, altera quo magis est necessaria neque meo exercitui magis quam reliquorum, hoc magis doleo Asiam nos amisisse; quam sic vexari a Dolabella audio ut iam non videatur crudelissimum eius facinus interfectio Treboni. vetus Antistius me tamen pecunia sublevavit.

Cicero, filius tuus, sic mihi se probat industria, patientia, labore, animi magnitudine, omni denique officio ut prorsus numquam dimittere videatur cogitationem cuius sit filius. qua re quoniam efficere non possum ut pluris facias eum

qui tibi est carissimus, illud tribue iudicio meo ut tibi persuadeas non fore illi abutendum gloria tua ut adipiscatur honores paternos. Kalend. Apr. Dyrrhachio.

Scr. Romae prid. Id. Apr. mane a. 711 (43).Cicero Bruto salutem

Datis mane a. d. in id. April. Scaptio litteris eodem die tuas accepi Kal. April. Dyrrhachio datas vesperi. itaque mane prid. Id. Apr., cum a Scaptio certior factus essem non esse eos profectos quibus pridie dederam et statim ire, hoc paululum exaravi ipsa in turba matutinae salutationis.

de Cassio laetor et rei publicae gratulor, mihi etiam qui repugnante et irascente Pansa sententiam dixerim ut Dolabellam bello Cassius persequeretur. et quidem audacter dicebam sine nostro senatus consulto iam illud eum bellum gerere. de te etiam dixi tum quae dicenda putavi. haec ad te oratio perferetur, quoniam te video delectari Philippicis nostris.

quod me de Antonio consulis, quoad Bruti exitum cognorimus custodiendum puto. ex iis litteris quas mihi misisti, Dolabella Asiam vexare videtur et in ea se gerere taeterrime. compluribus autem scripsisti Dolabellam a Rhodiis esse exclusum. qui si ad Rhodum accessit, videtur mihi Asiam reliquisse. id si ita est, istic tibi censeo commorandum; sin †eam semel cepit, mihi crede, non erit id. Apr.† at in Asiam censeo persequendum. nihil mihi videris hoc tempore melius acturus.