Letters to Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
Antonius adhuc est nobiscum, sed medius fidius et moveor hominis precibus et timeo ne illum aliquorum furor excipiat. plane aestuo. quod si scirem quid tibi placeret, sine sollicitudine essem; id enim optimum esse persuasum esset mihi. qua re quam primum fac me certiorem quid tibi placeat.
Cassius noster Syriam, legiones Syriacas habet ultro quidem a Murco et a Marcio et ab exercitu ipso arcessitus. ego scripsi ad Tertiam sororem et matrem ne prius ederent hoc quod optime ac felicissime gessit Cassius quam tuum consilium cognovissent tibique visum esset.
legi orationes duas tuas, quarum altera Kal. Ian. usus es, altera de litteris meis, quae habita est abs te contra Calenum. nunc scilicet hoc exspectas dum eas laudem. nescio animi an ingeni tui maior in his libellis laus contineatur; iam concedo ut vel Philippici vocentur, quod tu quadam epistula iocans scripsisti.