Letters to Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
ego hic cum homine furioso satis habeo negoti, Servilio; quem tuli diutius quam dignitas mea patiebatur, sed tuli rei publicae causa, ne darem perditis civibus hominem parum sanum illum quidem sed tamen nobilem quo concurrerent, quod faciunt nihilo minus; sed eum alienandum a re publica non putabam. finem feci eius ferendi. coeperat enim esse tanta insolentia ut neminem liberum duceret. in Planci vero causa exarsit incredibili dolore mecumque per biduum ita contendit et a me ita fractus est ut eum in perpetuum modestiorem sperem fore. atque in hac contentione ipsa, cum maxime res ageretur, a. d. v Idus Aprilis litterae mihi in senatu redditae sunt a Lentulo nostro de Cassio, de legionibus, de Syria. quas statim cum recitavissem, cecidit Servilius, complures praeterea; sunt enim insignes aliquot qui improbissime sentiunt. sed acerbissime tulit Servilius adsensum esse mihi de Planco. Magnum illud monstrum in re publica est, sed quo * * *.