Letters to Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
nos exspectatio sollicitat, †quae† est omnis iam in extremum adducta discrimen. est enim spes omnis in Bruto expediendo, de quo vehementer timebamus.
ego hic cum homine furioso satis habeo negoti, Servilio; quem tuli diutius quam dignitas mea patiebatur, sed tuli rei publicae causa, ne darem perditis civibus hominem parum sanum illum quidem sed tamen nobilem quo concurrerent, quod faciunt nihilo minus; sed eum alienandum a re publica non putabam. finem feci eius ferendi. coeperat enim esse tanta insolentia ut neminem liberum duceret. in Planci vero causa exarsit incredibili dolore mecumque per biduum ita contendit et a me ita fractus est ut eum in perpetuum modestiorem sperem fore. atque in hac contentione ipsa, cum maxime res ageretur, a. d. v Idus Aprilis litterae mihi in senatu redditae sunt a Lentulo nostro de Cassio, de legionibus, de Syria. quas statim cum recitavissem, cecidit Servilius, complures praeterea; sunt enim insignes aliquot qui improbissime sentiunt. sed acerbissime tulit Servilius adsensum esse mihi de Planco. Magnum illud monstrum in re publica est, sed quo * * *.
Litteras tuas valde exspecto, quas scripsisti post nuntios nostrarum rerum et de morte Treboni. non enim dubito quin mihi consilium tuum explices. indigno scelere et civem optimum amisimus et provinciae possessione pulsi
sumus, quam reciperari facile est neque minus turpe aut flagitiosum erit post reciperari.Antonius adhuc est nobiscum, sed medius fidius et moveor hominis precibus et timeo ne illum aliquorum furor excipiat. plane aestuo. quod si scirem quid tibi placeret, sine sollicitudine essem; id enim optimum esse persuasum esset mihi. qua re quam primum fac me certiorem quid tibi placeat.
Cassius noster Syriam, legiones Syriacas habet ultro quidem a Murco et a Marcio et ab exercitu ipso arcessitus. ego scripsi ad Tertiam sororem et matrem ne prius ederent hoc quod optime ac felicissime gessit Cassius quam tuum consilium cognovissent tibique visum esset.