Letters to Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

fungerer eo officio quo tu functus es in meo luctu teque per litteras consolarer, nisi scirem iis remediis quibus meum dolorem tu levasses te in tuo non egere, ac velim facilius quam tunc mihi nunc tibi tute medeare. est autem

alienum tanto viro quantus es tu, quod alteri praeceperit id ipsum facere non posse. me quidem cum rationes quas conlegeras tum auctoritas tua a nimio maerore deterruit. Cum enim mollius tibi ferre viderer quam deceret virum praesertim eum qui alios consolari soleret, accusasti me per litteras gravioribus verbis quam tua consuetudo ferebat.