Letters to Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

sed C. Nasenniun, municipem Suessanum, tibi ita commendo ut neminem diligentius. Cretensi bello Metello imperatore octavum principem duxit, postea in re familiari occupatus fuit, hoc tempore cum rei publicae partibus tum tua excellenti dignitate commotus voluit per te aliquid auctoritatis adsumere. fortem virum, Brute, tibi commendo, frugi hominem et, si quid ad rem pertinet, etiam locupletem. pergratum mihi erit si eum ita tractaris ut merito tuo mihi gratias agere possit.

Scr. Romae. in. Quint. ...ut videtur a. 711 (43).Cicero Bruto salutem

fungerer eo officio quo tu functus es in meo luctu teque per litteras consolarer, nisi scirem iis remediis quibus meum dolorem tu levasses te in tuo non egere, ac velim facilius quam tunc mihi nunc tibi tute medeare. est autem

alienum tanto viro quantus es tu, quod alteri praeceperit id ipsum facere non posse. me quidem cum rationes quas conlegeras tum auctoritas tua a nimio maerore deterruit. Cum enim mollius tibi ferre viderer quam deceret virum praesertim eum qui alios consolari soleret, accusasti me per litteras gravioribus verbis quam tua consuetudo ferebat.

itaque iudicium tuum magni aestimans idque veritus me ipse conlegi et ea quae didiceram, legeram, acceperam, graviora duxi tua auctoritate addita. ac mihi tum, Brute, officio solum erat et naturae, tibi nunc populo et scaenae, ut dicitur, serviendum est. nam cum in te non solum exercitus tui sed omnium civium ac paene gentium coniecti oculi sint, minime decet propter quem fortiores ceteri sumus eum ipsum animo debilitatum videri. quam ob rem accepisti tu quidem dolorem (id enim amisisti cui simile in terris nihil fuit), et est dolendum in tam gravi vulnere ne id ipsum, carere omni sensu doloris, sit miserius quam dolere, sed ut modice ceteris utile est, ita tibi necesse est.