Letters to Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
sed C. Nasenniun, municipem Suessanum, tibi ita commendo ut neminem diligentius. Cretensi bello Metello imperatore octavum principem duxit, postea in re familiari occupatus fuit, hoc tempore cum rei publicae partibus tum tua excellenti dignitate commotus voluit per te aliquid auctoritatis adsumere. fortem virum, Brute, tibi commendo, frugi hominem et, si quid ad rem pertinet, etiam locupletem. pergratum mihi erit si eum ita tractaris ut merito tuo mihi gratias agere possit.
fungerer eo officio quo tu functus es in meo luctu teque per litteras consolarer, nisi scirem iis remediis quibus meum dolorem tu levasses te in tuo non egere, ac velim facilius quam tunc mihi nunc tibi tute medeare. est autem
alienum tanto viro quantus es tu, quod alteri praeceperit id ipsum facere non posse. me quidem cum rationes quas conlegeras tum auctoritas tua a nimio maerore deterruit. Cum enim mollius tibi ferre viderer quam deceret virum praesertim eum qui alios consolari soleret, accusasti me per litteras gravioribus verbis quam tua consuetudo ferebat.