Letters to Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
omnino Pansa vivo celeriora omnia putabamus. statim enim conlegam sibi subrogavisset, deinde ante praetoria sacerdotum comitia fuissent. nunc per auspicia longam moram video. dum enim unus erit patricius magistratus, auspicia ad patres redire non possunt. Magna sane perturbatio. tu tota de re quid sentias velim me facias certiorem. iii Nonas Maias.
noli exspectare dum tibi gratias agam. iam pridem hoc ex nostra necessitudine quae ad summam benevolentiam pervenit sublatum esse debet. filius tuus a me abest; in Macedonia congrediemur. iussus est enim Ambracia ducere equites per Thessaliam. scripsi ad eum ut mihi Heracleam occurreret. Cum eum videro, quoniam nobis permittis, communiter constituemus de reditu eius ad petitionem aut commendationem honoris.
tibi Glycona, medicum Pansae, qui sororem Achilleos nostri in matrimonio habet, diligentissime commendo. audimus eum venisse in suspicionem Torquato de morte Pansae custodirique ut parricidam. nihil minus credendum est; quis enim maiorem calamitatem morte Pansae accepit? praeterea est modestus homo et frugi quem ne utilitas quidem videatur impulsura fuisse ad facinus. rogo te et quidem
valde rogo (nam Achilleus noster non minus quam aequum est laborat) eripias eum ex custodia conservesque. hoc ego ad meum officium privatarum rerum aeque atque ullam aliam rem pertinere arbitror.