Letters to Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
de Cassi nostri copiis nihil sciebamus. neque enim ab ipso ullae litterae neque nuntiabatur quicquam quod pro certo haberemus. quanto opere autem intersit opprimi Dolabellam profecto intellegis, cum ut sceleris poenas persolvat tum ne sit quo se latronum duces ex Mutinensi fuga conferant. atque hoc mihi iam ante placuisse potes ex superioribus meis litteris recordari; quamquam tum et fugae portus erat in tuis castris et subsidium salutis in tuo exercitu. quo magis nunc liberati, ut spero, periculis in Dolabella opprimendo occupati esse debemus. sed haec cogitabis diligentius, statues sapienter; facies nos quid constitueris et quid agas, si tibi videbitur, certiores.