Letters to Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
his litteris scriptis consulem te factum audivimus. tum vero incipiam proponere mihi rem publicam iustam et iam suis nitentem viribus si istuc videro. filius valet et in Macedoniam cum equitatu praemissus est. Idibus Maiis ex castris.
A. d. V K. Maias cum de iis qui hostes iudicati sunt bello persequendis sententiae dicerentur, dixit Servilius etiam de Ventidio et ut Cassius persequeretur Dolabellam.
arbitrarere utile exque re publica esse, persequerere bello Dolabellam; si minus id commodo rei publicae facere posses sive non existimares ex re publica esse, ut in isdem locis exercitum contineres. nihil honorificentius potuit facere senatus quam ut tuum esset iudicium quid tibi maxime conducere rei publicae videretur. equidem sic sentio, si manum habet, si castra, si ubi consistat uspiam Dolabella, ad finem et ad dignitatem tuam pertinere eum persequi.de Cassi nostri copiis nihil sciebamus. neque enim ab ipso ullae litterae neque nuntiabatur quicquam quod pro certo haberemus. quanto opere autem intersit opprimi Dolabellam profecto intellegis, cum ut sceleris poenas persolvat tum ne sit quo se latronum duces ex Mutinensi fuga conferant. atque hoc mihi iam ante placuisse potes ex superioribus meis litteris recordari; quamquam tum et fugae portus erat in tuis castris et subsidium salutis in tuo exercitu. quo magis nunc liberati, ut spero, periculis in Dolabella opprimendo occupati esse debemus. sed haec cogitabis diligentius, statues sapienter; facies nos quid constitueris et quid agas, si tibi videbitur, certiores.
Ciceronem nostrum in vestrum conlegium cooptari volo. existimo omnino absentium rationem sacerdotum comitiis posse haberi; nam etiam factum est antea. Gaius enim Marius, cum in Cappadocia esset, lege Domitia factus est augur nec quo minus id postea liceret ulla lex sanxit. est etiam in lege Iulia, quae lex est de sacerdotiis proxima, his verbis: QVI PETET CVIVSVE RATIO HABEBITVR. aperte indicat posse rationem haberi etiam non praesentis. hac
de re scripsi ad eum, ut tuo iudicio uteretur sicut in rebus omnibus; tibi autem statuendum est de Domitio, de Catone nostro. sed quamvis liceat absentis rationem haberi, tamen omnia sunt praesentibus faciliora. quod si statueris in Asiam tibi eundum, nulla erit ad comitia nostros accersendi facultas.omnino Pansa vivo celeriora omnia putabamus. statim enim conlegam sibi subrogavisset, deinde ante praetoria sacerdotum comitia fuissent. nunc per auspicia longam moram video. dum enim unus erit patricius magistratus, auspicia ad patres redire non possunt. Magna sane perturbatio. tu tota de re quid sentias velim me facias certiorem. iii Nonas Maias.
noli exspectare dum tibi gratias agam. iam pridem hoc ex nostra necessitudine quae ad summam benevolentiam pervenit sublatum esse debet. filius tuus a me abest; in Macedonia congrediemur. iussus est enim Ambracia ducere equites per Thessaliam. scripsi ad eum ut mihi Heracleam occurreret. Cum eum videro, quoniam nobis permittis, communiter constituemus de reditu eius ad petitionem aut commendationem honoris.
tibi Glycona, medicum Pansae, qui sororem Achilleos nostri in matrimonio habet, diligentissime commendo. audimus eum venisse in suspicionem Torquato de morte Pansae custodirique ut parricidam. nihil minus credendum est; quis enim maiorem calamitatem morte Pansae accepit? praeterea est modestus homo et frugi quem ne utilitas quidem videatur impulsura fuisse ad facinus. rogo te et quidem
valde rogo (nam Achilleus noster non minus quam aequum est laborat) eripias eum ex custodia conservesque. hoc ego ad meum officium privatarum rerum aeque atque ullam aliam rem pertinere arbitror.Cum has ad te scriberem litteras, a Satrio, legato C. Treboni, reddita est epistula mihi a Tillio et Deiotaro Dolabellam caesum fugatumque esse. Graecam epistulam tibi misi Cicereii cuiusdam ad Satrium missam.
Flavius noster de controversia quam habet cum Dyrrhachinis hereditariam sumpsit te iudicem. rogo te, Cicero, et Flavius rogat rem conficias. quin ei qui Flavium fecit heredem pecuniam debuerit civitas non est dubium; neque Dyrrhachini infitiantur sed sibi donatum aes alienum a Caesare dicunt. noli pati a necessariis tuis necessario meo iniuriam fieri. xiiii K. Iunias ex castris ad imam Candaviam.