Letters to Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
sed haec te malo ab aliis. me velim de tuis rebus consiliisque facias diligentissime certiorem illudque consideres ne tua liberalitas dissolutior videatur. sic sentit senatus, sic populus Romanus, nullos umquam hostis digniores omni supplicio fuisse quam eos civis qui hoc bello contra patriam arma ceperunt; quos quidem ego omnibus sententiis ulciscor et persequor: omnibus bonis approbantibus. tu quid de hac re sentias, tui iudici est; ego sic sentio trium fratrum unam et eandem esse causam.
consules duos bonos quidem, sed dumtaxat bonos consules amisimus. Hirtius quidem in ipsa victoria occidit, cum paucis diebus ante magno proelio vicisset. nam Pansa fugerat vulneribus acceptis quae ferre non potuit. reliquias hostium Brutus persequitur et Caesar. hostes autem omnes iudicati qui M. Antoni sectam secuti sunt, idque senatus consultum plerique interpretantur etiam ad tuos sive captivos sive dediticios pertinere. equidem nihil disserui durius cum nominatim de C. Antonio decernerem, quod ita statueram, a te cognoscere causam eius senatum oportere. V. K. Maias.
quanta sim laetitia adfectus cognitis rebus Bruti nostri et consulum facilius est tibi existimare quam mihi scribere. Cum alia laudo et gaudeo accidisse, tum quod Bruti eruptio non solum ipsi salutaris fuit sed etiam maximo ad victoriam adiumento.