Letters to Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
respondi id quod sentiebam, et dignitati et existimationi tuae maxime conducere te primo quoque tempore ferre praesidium labenti et inclinatae paene rei publicae. quid enim abesse censes
mali in eo bello, in quo victores exercitus fugientem hostem persequi noluerint et in quo incolumis imperator honoribus amplissimis fortunisque maximis, coniuge, liberis, vobis adfinibus ornatus bellum rei publicae indixerit? quid dicam in tanto senatus populique consensu, cum tantum resideat intra muros mali?maximo autem, cum haec scribebam, adficiebar dolore quod, cum me pro adulescentulo ac paene puero res publica accepisset vadem, vix videbar quod promiseram praestare posse. est autem gravior et difficilior animi et sententiae maximis praesertim in rebus pro altero quam pecuniae obligatio. haec enim solvi potest et est rei familiaris iactura tolerabilis; rei publicae quod spoponderis, quem ad modum solvas, nisi is dependi facile patitur pro quo spoponderis?
quamquam et hunc, ut spero, tenebo multis repugnantibus. videtur enim esse indoles, sed flexibilis aetas multique ad depravanduin parati; qui splendore falsi honoris obiecto aciem boni ingeni praestringi posse confidunt. itaque ad reliquos hic quoque labor mihi accessit ut omnis adhibeam machinas ad tenendum adulescentem ne famam subeam temeritatis. quamquam quae temeritas est? magis enim illum pro quo spopondi quam me ipsum obligavi; nec vero paenitere potest rem publicam me pro eo spopondisse, qui fuit in rebus gerendis cum suo ingenio tum mea promissione constantior.