Letters to Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
deinde quod pulcherrime fecisti ac facis in Antonio vide ne convertatur a laude maximi animi ad opinionem formidinis. nam si Octavius tibi placet, a quo de nostra salute petendum sit, non dominum fugisse sed amiciorem dominum quaesisse videberis. quem quod laudas ob ea quae adhuc fecit plane probo; sunt enim laudanda, si modo contra alienam potentiam non pro sua suscepit eas actiones. Cum vero iudicas tantum illi non modo licere sed etiam a te ipso tribuendum esse ut rogandus sit ne nolit esse nos salvos, nimium magnam mercedem statuis (id enim ipsum illi largiris quod per illum habere videbatur res publica), neque hoc tibi in mentem venit, si
Octavius ullis dignus sit honoribus quia cum Antonio bellum gerat, iis qui illud malum exciderint cuius istae reliquiae sunt nihil quo expleri possit eorum meritum tributurum umquam populum Romanum, si omnia simul congesserit.ac vide quanto diligentius homines metuant quam meminerint, quia Antonius vivat atque in armis sit, de Caesare vero quod fieri potuit ac debuit transactum est neque iam revocari in integrum potest. Octavius is est qui quid de nobis iudicaturus sit exspectet populus Romanus; nos ii sumus de quorum salute unus homo rogandus videatur? ego vero, ut istoc revertar, is sum qui non modo non supplicem sed etiam coerceam postulantis ut sibi supplicetur. aut longe a servientibus abero mihique esse iudicabo Romam ubicumque liberum esse licebit, ac vestri miserebor quibus nec aetas neque honores nec virtus aliena dulcedinem vivendi minuere potuerit.
mihi quidem ita beatus esse videbor, si modo constanter ac perpetuo placebit hoc consilium ut relatam putem gratiam pietati meae. quid enim est melius quam memoria recte factorum et libertate contentum neglegere humana? sed certe non succumbam succumbentibus nec vincar ab iis qui se vinci volunt experiarque et temptabo omnia neque desistam abstrahere a servitio civitatem nostram. si secuta fuerit quae debet fortuna, gaudebimus omnes; si minus, ego tamen gaudebo. quibus enim potius haec vita factis aut cogitationibus traducatur quam iis quae pertinuerint ad liberandos civis meos?