Letters to Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
Romam ut veni, statim me obtuli Antoni sceleri atque dementiae. quem cum in me incitavissem, consilia imre coepi Brutina plane (vestri enim haec sunt propria sanguinis) rei publicae liberandae. longa sunt, quae restant, praetereunda; sunt enim de me; tantum dico, Caesarem hunc adulescentem, per quem adhuc sumus si verum fateri volumus, fluxisse ex fonte consiliorum meorum.
huic habiti a me honores nulli quidem, Brute, nisi debiti, nulli nisi necessarii. Vt enim primum libertatem revocare coepimus, cum se nondum ne Decimi quidem Bruti divina virtus ita commovisset ut iam id scire possemus, atque omne praesidium esset in puero qui a cervicibus nostris avertisset Antonium, quis honos ei non fuit decernendus? quamquam ego illi tum verborum laudem tribui eamque modicam, decrevi etiam imperium; quod quamquam videbatur illi aetati honorificum, tamen erat exercitum babenti necessarium. quid enim est sine imperio exercitus?
statuam Philippus decrevit, celeritatem petitionis primo Servius, post maiorem etiam Servilius. nihil tum nimium videbatur.sed nescio quo modo facilius in timore benigni quam in victoria grati reperiuntur. ego enim, D. Bruto liberato cum laetissimus ille civitati dies inluxisset idemque casu Bruti natalis esset, decrevi ut in fastis ad eum diem Bruti nomen adscriberetur, in eoque sum maiorum exemplum secutus qui hunc honorem mulieri Larentiae tribuerunt, cuius vos pontifices ad aram in Velabro sacrificium facere soletis. quod ego cum dabam Bruto, notam esse in fastis gratissimae victoriae sempiternam volebam. atque illo die cognovi paulo pluris in senatu malevolos esse quam gratos. per eos ipsos dies effudi, si ita vis, honores in mortuos, Hirtium et Pansam, Aquilam etiam. quod quis reprehendet, nisi qui deposito metu praeteriti periculi fuerit oblitus?