Letters to Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

nos tum nimis acres, vos fortasse sapientius excessistis urbe ea quam liberaratis, Italiae sua vobis studia profitenti remisistis. itaque cum teneri urbem a parricidis viderem nec te in ea nec Cassium tuto esse posse eamque armis oppressam ab Antonio, mihi quoque ipsi esse excedendum putavi; taetrum enim spectaculum oppressa ab impiis civitas opitulandi potestate praecisa. sed animus idem qui semper infixus in patriae caritate discessum ab eius periculis ferre non potuit. itaque in medio Achaico cursu cum etesiarum diebus auster me in Italiam quasi dissuasor mei consili rettulisset, te vidi Veliae doluique vehementer. cedebas enim, Brute, cedebas, quoniam Stoici nostri negant fugere sapientis.

Romam ut veni, statim me obtuli Antoni sceleri atque dementiae. quem cum in me incitavissem, consilia imre coepi Brutina plane (vestri enim haec sunt propria sanguinis) rei publicae liberandae. longa sunt, quae restant, praetereunda; sunt enim de me; tantum dico, Caesarem hunc adulescentem, per quem adhuc sumus si verum fateri volumus, fluxisse ex fonte consiliorum meorum.

huic habiti a me honores nulli quidem, Brute, nisi debiti, nulli nisi necessarii. Vt enim primum libertatem revocare coepimus, cum se nondum ne Decimi quidem Bruti divina virtus ita commovisset ut iam id scire possemus, atque omne praesidium esset in puero qui a cervicibus nostris avertisset Antonium, quis honos ei non fuit decernendus? quamquam ego illi tum verborum laudem tribui eamque modicam, decrevi etiam imperium; quod quamquam videbatur illi aetati honorificum, tamen erat exercitum babenti necessarium. quid enim est sine imperio exercitus?

statuam Philippus decrevit, celeritatem petitionis primo Servius, post maiorem etiam Servilius. nihil tum nimium videbatur.