Letters to Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
sed Caesarem meis consiliis adhuc gubernatum, praeclara ipsum indole admirabilique constantia, improbissimis litteris quidam fallacibusque interpretibus ac nuntiis impulerunt in spem certissimam consulatus. quod simul atque sensi, neque ego illum absentem litteris monere destiti nec accusare praesentis eius necessarios qui eius cupiditati suffragari videbantur, nec in senatu sceleratissimorum consiliorum fontis aperire dubitavi. nec vero ulla in re memini aut senatum meliorem aut magistratus; numquam enim in honore extraordinario potentis hominis vel potentissimi potius (quando quidem potentia iam in vi posita est et armis) accidit ut nemo tribunus plebis, nemo alio magistratu, nemo privatus auctor exsisteret. sed in hac constantia atque virtute erat tamen sollicita civitas. inludimur enim, Brute, tum militum deliciis, tum imperatoris insolentia. tantum quisque se in re publica posse postulat quantum habet virium; non ratio, non modus, non
lex, non mos, non officium valet, non iudicium non existimatio civium, non posteritatis verecundia.haec ego multo ante prospiciens fugiebam ex Italia tum, cum me vestrorum edictorum fama revocavit; incitavisti vero tu me, Brute, Veliae. quamquam enim dolebiwn in eam me urbem ire quam tu fugeres qui eam liberavisses, quod mihi quoque quondam acciderat periculo simili, casu tristiore, perrexi tamen Romamque perveni nulloque praesidio quatefeci Antonium contraque eius arma nefanda praesidia quae oblata sunt Caesaris consilio et auctoritate firmavi. qui si steterit fide mihique paruerit, satis videmur habituri praesidi; sin autem impiorum consilia plus valuerint quam nostra aut imbecillitas aetatis non potuerit gravitatem rerum sustinere, spes omnis est in te. quam ob rem advola obsecro, atque eam rem publicam, quam virtute atque animi magnitudine magis quam eventis rerum liberavisti, exitu libera. omnis omnium concursus ad te futurus est. hortare idem per litteras Cassium.
spes libertatis nusquam nisi in vestrorum castrorum principiis est. firmos omnino et duces habemus ab occidente et exercitus. hoc adulescentis praesidium equidem adhuc firmum esse confido, sed ita multi labefactant ut ne moveatur interdum extimescam. habes totum rei publicae statum, qui quidem tum erat, cum has litteras dabam. velim deinceps meliora sint. sin aliter fuerit, (quod di omen avertant!) rei publicae vicem dolebo quae immortalis esse debebat; mihi quidem quantulum reliqui est?
veteris Antisti talis animus est in rem publicam ut non dubitem quin et in Caesare et in Antonio se praestaturus fuerit acerrimum propugnatorem communis libertatis, si occasioni potuisset occurrere. nam qui in Achaia congressus cum Dolabella milites atque equites habente quodvis adire periculum ex insidiis paratissimi ad omnia latronis maluerit quam videri aut coactus esse pecuniam dare aut libenter dedisse homini nequissimo atque improbissimo, is nobis ultro et pollicitus est et dedit HS xx ex sua pecunia et, quod multo carius est, se ipsum obtulit et coniunxit.
huic persuadere cupimus, ut imperator in castris remaneret remque publicam defenderet. statuit id sibi * *, quoniam exercitum dimisisset. statim vero rediturum ad nos confirmavit legatione suscepta, nisi praetorum comitia habituri essent consules. nam illi ita sentienti de re publica magno opere auctor fui ne differret tempus petitionis suae. cuius factum omnibus gratum esse debet qui modo iudicarint hunc exercitum esse utilem rei publicae, tibi tanto gratius quanto maiore et animo gloriaque libertatem nostram defendis et dignitate, si contigerit nostris consiliis exitus quem optamus, perfuncturus es. ego etiam, mi Cicero, proprie familiariterque te rogo ut veterem ames velisque esse quam amplissimum; qui etsi nulla re deterreri a proposito potest, tamen excitari tuis laudibus indulgentiaque
potent quo magis amplexetur ac tueatur iudicium suum. id mihi gratissimum erit.etsi daturus eram Messalae Corvino continuo litteras, tamen veterem nostrum ad te sine litteris meis venire nolui. maximo in discrimine res publica, Brute, versatur victoresque rursus decertare cogimur. id accidit M. Lepidi scelere et amentia. quo tempore cum multa propter eam curam quam pro re publica suscepi graviter ferrem, tum nihil tuli gravius quam me non posse matris tuae precibus cedere, non sororis; nam tibi, quod mihi plurimi est, facile me satis facturum arbitrabar. nullo enim modo poterat causa Lepidi distingui ab Antonio omniumque iudicio etiam durior erat quod, cum honoribus amplissimis a senatu esset Lepidus ornatus tum etiam paucis ante diebus praeclaras litteras ad senatum misisset, repente non solum recepit reliquias hostium sed bellum acerrime terra marique gerit; cuius exitus qui futurus sit incertum est. ita cum rogamur ut misericordiam liberis eius impertiamus, nihil adfertur quo minus summa supplicia, si (quod Iuppiter omen avertat!) pater puerorum vicerit, subeunda nobis sint.
nec vero me fugit quam sit acerbum parentum scelera filiorum poenis lui; sed hoc praeclare legibus comparatum est, ut caritas liberorum amiciores parentis rei publicae redderet. itaque Lepidus crudelis in liberos, non is qui Lepidum hostem iudicat. atque ille si armis positis de vi damnatus esset, quo in iudicio certe defensionem non haberet, eandem calamitatem subirent liberi bonis publicatis. quamquam quod tua mater et soror deprecatur pro pueris, id ipsum et multa alia crudeliora nobis omnibus Lepidus, Antonius
et reliqui hostes denuntiant. itaque maximam spem hoc tempore habemus in te atque exercitu tuo. Cum ad rei publicae summam tum ad gloriam et dignitatem tuam vehementer pertinet te, ut ante scripsi, in Italiam venire quam primum. eget enim vehementer cum viribus tuis tum etiam consilio res publica.veterem pro eius erga te benevolentia singularique officio libenter ex tuis litteris complexus sum eumque cum tui tum rei publicae studiosissimum amantissimumque cognovi. Ciceronem meum propediem, ut spero, videbo. tecum enim illum et te in Italiam celeriter esse venturum confido.
de M. Lepido vereri me cogit reliquorum timor. qui si eripuerit se nobis, quod velim temere atque iniuriose de illo suspicati sint homines, oro atque obsecro te, Cicero, necessitudinem nostram tuamque in me benevolentiam obtestans, sororis meae liberos obliviscaris esse Lepidi filios meque iis in patris locum successisse existimes. hoc si a te impetro, nihil profecto dubitabis pro iis suscipere. aliter alii cum suis vivunt; nihil ego possum in sororis meae liberis facere quo possit expleri voluntas mea aut officium. quid vero aut mihi tribuere boni possunt, si modo digni sumus quibus aliquid tribuatur, aut ego matri ac sorori puerisque illis praestaturus sum, si nihil valuerit apud te reliquumque senatum contra patrem Lepidum Brutus avunculus?