Letters to Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
in eum autem locum rem adductam intellegit (est enim, ut scis, minime stultus) ut utrique salvi esse non possint. itaque nos mavult; de te vero amicissime et loquitur et sentit. qua re si quis secus ad te de eo scripsit aut si coram locutus est, peto a te etiam atque etiam mihi ut potius credas, qui et facilius iudicare possum quam ille nescio quis et te plus diligo. Clodium tibi amicissimum existima civemque talem qualis et prudentissimus et fortuna optima esse debet.
scripta et obsignata iam epistula litterae mihi redditae sunt a te plenae rerum novarum, maximeque mirabile Dolabellam quinque cohortis misisse in Chersonesum. adeone copiis abundat ut is qui ex Asia fugere dicebatur Europam appetere conetur? quinque autem cohortibus quidnam se facturum arbitratus est, cum tu †eo† quinque legiones, optimum equitatum, maxima auxilia haberes? quas quidem cohortis spero iam tuas esse, quoniam latro ille tam fuit demens.
tuum consilium vehementer laudo quod non prius exercitum Apollonia Dyrrhachioque movisti quam de Antoni fuga audisti, Bruti eruptione, populi Romani victoria. itaque quod scribis post ea statuisse te ducere exercitum in Chersonesum nec pati sceleratissimo hosti ludibrio esse imperium populi Romani, facis ex tua dignitate et ex re publica.
quod scribis de seditione quae facta est in legione quarta decima fraude C. Antoni (in bonam partem accipies), magis mihi probatur militum severitas quam tua. ** *
te benevolentiam exercitus equitumque expertum vehementer gaudeo. de Dolabella, ut scribis, si quid habes novi, facies me certiorem; in quo delector me ante providisse, ut tuum iudicium liberum esset cum Dolabella belli gerendi. id valde pertinuit, ut ego tum intellegebam, ad rem publicam, ut nunc iudico, ad dignitatem tuam.
* * * quod scribis me maximo otio egisse ut insectarer Antonios idque laudas, credo ita videri tibi. sed illam distinctionem tuam nullo pacto probo; scribis enim acrius prohibenda bella civilia esse quam in superatos iracundiam exercendam. vehementer a te, Brute, dissentio nec clementiae tuae concedo, sed salutaris severitas vincit inanem speciem clementiae. quod si clementes esse volumus, numquam deerunt bella civilia. sed de hoc tu videris; de me possum idem quod Plautinus pater in Trinummo:
- mi/hi quidem aetas a/cta ferme est; tu/a istuc refert ma/xime.