Letters to his brother Quintus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
nunc de Milone Pompeius ei nihil tribuit et omnia Cottae dicitque se perfecturum ut in illum Caesar incumbat. hoc horret Milo, nec iniuria et, si ille dictator factus sit, paene diffidit. intercessorem dictaturae si iuverit manu et praesidio suo, Pompeium metuit inimicum ; si non iuverit, timet ne per vim perferatur. ludos adparat magnificentissimos, sic, inquam, ut nemo sumptuosiores, stulte bis terque non postulatos vel quia munus magnificum dederat vel quia facultates non erant vel quia magister vel quia potuerat magistrum se non aedilem putare. omnia fere scripsi. cura, mi carissime frater, ut valeas.
de Gabinio nihil fuit faciendum istorum quae a te amantissime cogitata sunt. Τότε μοι χάνοι—! feci summa cum gravitate, ut omnes sentiunt, et summa cum lenitate quae feci. illum neque ursi neque levavi, testis vehemens fui, praeterea quievi. exitum iudici foedum et perniciosum levissime tuli; quod quidem bonum mihi nunc denique redundat, ut his malis rei publicae licentiaque audacium, qua ante rumpebar, nunc ne movear quidem. nihil est enim perditius his hominibus, his temporibus.
itaque ex re publica quoniam nihil iam voluptatis capi potest, cur stomacher nescio. Litterae me et studia nostra et otium villaeque delectant maximeque pueri nostri. angit unus Milo. sed velim finem adferat consulatus ; in quo enitar non minus quam sum enisus in nostro tuque istinc, quod facis, adiuvabis. de quo cetera, nisi plane vis eripuerit, recte sunt ; de re familiari timeo.
ὁ δὲ μαίνεται οὐκ ἔτ' ἀνεκτῶς,qui ludus HS †cccↃ† comparet. cuius in hoc uno inconsiderantiam et ego sustinebo ut potero, et tu ut possis est tuorum nervorum.