Letters to his brother Quintus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
de versibus quos tibi a me scribi vis, deest mihi quidem opera, quae non modo tempus sed etiam animum vacuum ab omni cura desiderat ; sed abest etiam ἐνθουσιασμόσ, non enim sumus omnino sine cura venientis anni, etsi sumus sine timore. simul et illud (sine ulla me hercule ironia loquor): tibi istius generis in scribendo priores partis tribuo quam mihi.
de bibliotheca tua Graeca supplenda, libris commutandis, Latinis comparandis valde velim ista confici, praesertim cum ad meum quoque usum spectent. sed ego mihi ipsi ista per quem agam non habeo ; neque enim venalia sunt quae quidem placeant, et confici nisi per hominem et peritum et diligentem non possunt. Chrysippo tamen imperabo et cum Tyrannione loquar. de fisco quid egerit Scipio quaeram ; quod videbitur rectum esse curabo. de Ascanione tu vero quod voles facies ; me nihil interpono. de suburbano quod non properas laudo ; ut habeas hortor.
haec scripsi a. d. viiii K. Novembr., quo die ludi committebantur, in Tusculanum proficiscens ducensque mecum Ciceronem meum in ludum discendi, non lusionis, ea re non longius quom vellem, quod Pomptino ad triumphum a. d. iii Nonas Novembr. volebam adesse. etenim erit nescio quid negotioli ; nam Cato et Servilius praetores prohibituros se minantur nec quid possint scio (ille enim et Appium consulem secum habebit et praetores et tribunos pl.), sed minantur tamen in primisque Ἄρη πνέων Q. Scaevola. cura, mi suavissime et carissime frater, ut valeas.