Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

hunc et tu fovebis et nos quibuscumque poterimus rebus augebimus. de Pompeio et facio diligenter et faciam quod mones. quod tibi mea permissio mansionis tuae grata est, id ego summo meo dolore et desiderio, tamen ex parte gaudeo. in Hippodamo et non nullis aliis arcessendis quid cogites non intellego. nemo istorum est quin abs te munus fundi suburbani instar exspectet. Trebatium vero meum quod isto admisceas nihil est. ego illum ad Caesarem misi, qui mihi iam satis fecit ; si ipsi minus, praestare nihil debeo teque item ab eo vindico et libero. quod scribis te a Caesare cotidie plus diligi, immortaliter gaudeo ; Balbum vero, qui est istius rei quem ad modum scribis adiutor, in oculis fero. Trebonium meum a te amari teque ab illo pergaudeo.

de tribunatu quod scribis, ego vero nominatim petivi Curtio et mihi ipse Caesar nominatim Curtio paratum esse rescripsit meamque in rogando verecundiam obiurgavit. si cui praeterea petiero, (id quod etiam Oppio dixi ut ad s illum scriberet) facile patiar mihi negari, quoniam illi qui mihi molesti sunt sibi negari a me non facile patiuntur. ego Curtium, id quod ipsi dixi, non modo rogatione sed etiam testimonio tuo diligo, quod litteris tuis studium illius in salutem nostram facile perspexi. de Britannicis rebus cognovi ex tuis litteris nihil esse nec quod metuamus nec quod gaudeamus. de publicis negotiis quae vis ad te Tironem scribere, neglegentius ad te ante scribebam quod omnia minima maxima ad Caesarem mitti sciebam.

rescripsi epistulae maximae audi nunc de minuscula in qua primum est de Clodi ad Caesarem litteris in quo Caesaris consilium probo, quod tibi amantissime petenti veniam non dedit uti ullum ad illam furiam verbum rescriberet. alterum est de calventi Mari oratione quod scribis. miror tibi placere me ad eam rescribere, praesertim cum illam nemo lecturus sit si ego nihil rescripsero, meam in illum pueri omnes tamquam dictata perdiscant. Libros meos omnis quos exspectas incohavi sed conficere non possum his diebus. orationes efflagitatas pro Scauro et pro Plancio absolvi. poema ad Caesarem quod composueram incidi ; tibi quod rogas, quoniam ipsi fontes iam sitiunt, si quid habebo spati, scribam.

venio ad tertiam. Balbum quod ais mature Romam bene comitatum esse venturum mecumque adsidue usque ad Idus Maias futurum, id mihi pergratum perque iucundum. quod me in eadem epistula sicut saepe antea cohortaris ad ambitionem et ad laborem, faciam equidem, sed quando vivemus?

quarta epistula mihi reddita est Idibus Sept. quam a. d. iiii Idus Sext. ex Britannia dederas. in ea nihil sane erat novi praeter Erigonam (quam si ab Oppio accepero, scribam ad te quid sentiam, nec dubito quin mihi placitura sit) et, quod paene praeterii, de eo quem scripsisti de Milonis plausu scripsisse ad Caesarem. ego vero facile patior ita Caesarem existimare illum quam maximum fuisse plausum. et prorsus ita fuit ; et tamen ille plausus qui illi datur quodam modo nobis videtur dari.

reddita etiam mihi est pervetus epistula, sed sero adlata, in qua de aede telluris et de porticu Catuli me admones. fit utrumque diligenter. ad telluris quidem etiam tuam statuam locavi. item de hortis me quod admones, nec fui umquam valde cupidus et nunc domus suppeditat mihi hortorum amoenitatem. Romam cum venissem a. d. xiii K. Octobris, absolutum offendi in aedibus tuis tectum, quod supra conclavia non placuerat tibi esse multorum fastigiorum, id nunc honeste vergit in tectum inferioris porticus. Cicero noster dum ego absum non cessavit apud rhetorem. de eius eruditione quod labores nihil est, quoniam ingenium eius nosti, studium ego video. cetera eius sic suscipio, ut me putem praestare debere.