Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

ex eo loco recta Vitularia via profecti sumus in Fufidianum fundum, quem tibi proximis nundinis Arpini de Fufidio HS ccciↃↃↃ ciↃ emeramus. ego locum aestate umbrosiorem vidi numquam ; permultis locis aquam profluentem et eam uberem. quid quaeris? iugera L prati Caesius inrigaturum facile te arbitrabatur. equidem hoc quod melius intellego adfirmo, mirifica suavitate villam habiturum piscina et salientibus additis, palaestra et silva †virdicata†. fundum audio te hunc Bovillanum velle retinere. de eo quid videatur ipse constitues. †Calibus† aiebat aqua dempta et eius aquae iure constituto et servitute fundo illi imposita tamen nos pretium servare posse si vendere vellemus. Mescidium mecum habui. is se ternis nummis in pedem tecum transegisse dicebat, sese autem mensum pedibus aiebat passuum IIICIↃ. mihi plus visum est ; sed praestabo sumptum nusquam melius posse poni. cillonem arcessieram Venafro, ; sed eo ipso, die quattuor eius conservos et discipulos Venafri cuniculus oppresserat.

Idibus Septembr. in Laterio fui. viam perspexi; quae mihi ita placuit ut opus publicum videretur esse, praeter CL passus (sum enim ipse mensus) ab eo ponticulo, qui est ad Furinae, Satricum versus. eo loco pulvis non glarea iniecta est (et mutabitur), et ea viae pars valde acclivis est ; sed intellexi aliter duci non potuisse, praesertim cum tu neque per Lucustae neque per Varronis velles ducere. †Velvinum† ante suum fundum probe munierat; Lucusta non attigerat. quem ego Romae adgrediar et, ut arbitror, commovebo, et simul M. Taurum, quem tibi audio promisisse, qui nunc Romae erat, de aqua per fundum eius ducenda rogabo.

Nicephorum, vilicum tuum, sane probavi quaesivique ex eo ecquid ei de illa aedificatiuncula Lateri de qua mecum locutus es mandavisses. tum is mihi respondit se ipsum eius operis HS xvi conductorem fuisse sed te postea multa addidisse ad opus, nihil ad pretium ; itaque id se omisisse. mihi me hercule valde placet te illa ut constitueras addere ; quamquam ea villa, quae nunc est, tamquam philosopha videtur esse quae obiurget ceterarum villarum insaniam. verum tamen illud additum delectabit. topiarium laudavi ; ita omnia convestivit hedera, qua basim villae, qua intercolumnia ambulationis, ut denique illi palliati topiariam facere videantur et hederam vendere. iam ἀποδυτηρίῳ nihil alsius, nihil muscosius.