Letters to his brother Quintus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
de suburbano cura ut sciam quid velis, et simul ne quid ille turbet vide. quid praeterea? quid? etiam. Gabinius a. d. iiii K. Octobr. noctu in urbem introierat et hodie hora viii, cum edicto C. Alfi de maiestate eum adesse oporteret, concursu magno et odio universi populi paene adflictus est nihil illo turpius. proximus tamen est Piso. itaque mirificum embolium cogito in secundum librum meorum temporum includere, dicentem Apollinem in concilio deorum, qualis reditus duorum imperatorum futurus esset, quorum alter exercitum perdidisset, alter vendidisset.
ex Britannia Caesar ad me K. Septembr. dedit litteras quas ego accepi a. d. iiii K. Octobr., satis commodas de Britannicis rebus, quibus, ne admirer quod a te nullas acceperim, scribit se sine' te fuisse cum ad mare accesserit ad eas ego ei litteras nihil rescripsi ne gratulandi quidem causa propter eius luctum. te oro etiam atque etiam, mi frater, ut valeas.
A. d. vi Idus Octobr. Salvius Ostiam vesperi navi profectus erat cum iis rebus quas tibi domo mitti volueras. eodem die Gabinium ad populum luculente calefecerat Memmius sic ut Calidio verbum facere pro eo non licuerit. postridie autem eius diei qui erat tum futurus, cum haec scribebam ante lucem, apud Catonem erat divinatio in Gabinium futura inter Memmium et Ti. Neronem et C. et L. Antonios M. f. putabamus fore ut Memmio daretur, etsi erat Neronis mira contentio. quid quaeris? probe premitur, nisi noster Pompeius dis hominibusque invitis negotium everterit.