Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Cum scripsissem haec infima quae sunt mea manu, venit ad nos Cicero tuus ad cenam, cum Pomponia foris cenaret. dedit mihi epistulam legendam tuam, quam paulo ante acceperat, Aristophaneo modo valde me hercule et suavem et gravem ; qua sum admodum delectatus. dedit etiam alteram illam mihi, qua iubes eum mihi esse adfixum tamquam magistro. quam illum epistulae illae delectarunt, quam me! nihil puero illo suavius, nihil nostri amantius. hoc inter cenam Tironi dictavi, ne mirere alia manu esse.

annali pergratae litterae tuae fuerunt, quod et curares de se diligenter et tamen consilio se verissimo iuvares. P. Servilius pater ex litteris, quas sibi a Caesare missas esse dicebat, significat valde te sibi gratum fecisse quod de sua voluntate erga Caesarem humanissime diligentissimeque locutus esses.

Cum Romam ex Arpinati revertissem, dictum mihi est Hippodamum ad te profectum esse. non possum scribere me miratum esse illum tam inhumaniter fecisse ut sine meis litteris ad te proficisceretur ; illud scribo, mihi molestum fuisse. iam enim diu cogitaveram ex eo quod tu ad me scripseras ut, si quid esset quod ad te diligentius perferri vellem, illi darem, quod me hercule hisce litteris quas vulgo ad te mitto nihil fere scribo, quod si in alicuius manus inciderit, moleste ferendum sit. Minucio me et Salvio et Labieno reservabam. Labeo aut tarde proficiscetur aut hic manebit.