Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Gabinium tres adhuc factiones postulant, L. Lentulus, flaminis filius, qui iam de maiestate postulavit, Ti. Nero cum bonis subscriptoribus, C. Memmius tribunus pl. cum L. Capitone. ad urbem accessit a. d. xii K. Octobr. nihil turpius nec desertius. sed his iudiciis nihil audeo confidere. quod Cato non valebat, adhuc de pecuniis repetundis non erat postulatus. Pompeius a me valde contendit de reditu in gratiam sed adhuc nihil profecit nec, si ullam partem libertatis tenebo, proficiet. tuas litteras vehementer exspecto.

quod scribis te audisse in candidatorum consularium coitione me interfuisse, id falsum est. eius modi enim pactiones in ea coitione factae sunt, quas postea Memmius patefecit, ut nemo bonus interesse debuerit, et simul mihi committendum non fuit ut iis coitionibus interessem quibus Messala excluderetur. cui quidem vehementer satis facio rebus omnibus, ut arbitror, etiam Memmio. Domitio ipsi multa iam feci quae voluit quaeque a me petiyit. Scaurum beneficio defensionis valde obligavi. adhuc erat valde incertum et quando comitia et qui consules futuri essent.

Cum hanc iam epistulam complicarem, tabellarii a vobis venerunt a. d. xi K. septimo vicesimo die. O me sollicitum! quantum ego dolui in Caesaris suavissimis litteris! sed quo erant suaviores, eo maiorem dolorem illius ille casus adferebat. sed ad tuas venio litteras. primum tuam remansionem etiam atque etiam probo, praesertim cum, ut scribis, cum Caesare communicaris. Oppium miror quicquam cum Publio ; mihi enim non placuerat.