Letters to his brother Quintus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
Tenediorum igitur libertas securi Tenedia praecisa est, cum eos praeter me et Bibulum et Calidium et Favonium nemo defenderet. de te a Magnetibus ab Sipylo mentio est honorifica facta, cum te unum dicerent postulationi L. Sesti Pansae restitisse. reliquis diebus si quid erit quod te scire opus sit, aut etiam si nihil erit, tamen scribam cotidie aliquid. pridie Idus neque tibi neque Pomponio deero.
Lucreti poemata, ut scribis, ita sunt, multis luminibus ingeni, inultae tamen artis. sed cum veneris. virum te putabo si Sallusti Empedoclea legeris, hominem non putabo.
gaudeo tibi iucundas esse meas litteras, nec tamen habuissem scribendi nunc quidem ullum argumentum nisi tuas accepissem. nam pridie Idus, cum Appius senatum infrequentem coegisset, tantum fuit frigus ut populi convicio coactus sit nos dimittere.