Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

tu metuis ne me interpelles? primum, si in isto essem, tu scis quid sit interpellare an te Statius? me hercule mihi docere videris istius generis humanitatem, qua quidem ego nihil utor abs te. tu vero ut me et appelles et interpelles et obloquare et conloquare velim. quid enim mihi suavius? non me hercule quisquam μουσοπάτακτοσ libentius sua recentia poemata legit quam ego te audio quacumque de re, publica, privata, rustica, urbana. sed mea factum est insulsa verecundia ut te proficiscens non tollerem. opposuisti semel ἀναντίλεκτον causam, Ciceronis nostri valetudinem ; conticui.