Letters to his brother Quintus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
[*](VII) A. d. vi Idus Apr.A. ante lucem hanc epistulam conscripsi eramque in itinere ut eo die apud T. Titium in Anagnino manerem, postridie autem in Laterio cogitabam, inde, cum in Arpinati qumque dies fuissem, ire in Pompeianum, rediens aspicere Cumanum ut, quoniam in Nonas Maias Miloni dies prodicta est, pridie Nonas Romae essem teque, mi carissime et suavissime frater, ad eam diem, ut sperabam, viderem. aedificationem Arcani ad tuum adventum sustentari placebat. fac, mi frater, ut valeas quam primuinque venias.
O litteras mihi tuas iucundissimas exspectatas, ac primo quidem cum desiderio, nunc vero etiam cum timore! atque has scito litteras me solas accepisse post illas quas tuus nauta attulit Olbia datas. sed cetera, ut scribis, praesenti sermoni reserventur ; hoc tamen non queo differre : Idibus Maus senatus frequens divinus fuit in supplicatione Gabinio deneganda. adiurat Procilius hoc nemini accidisse. foris valde plauditur. mihi cum sua sponte iucundum tum iucundius, quod me absente ; est enim εἰλικρινὲσ iudicium, sine oppugnatione, sine gratia nostra †eram ante†. quod Idibus et postridie fuerat dictum de agro Campano actum iri non est actum. in hac causa mihi aqua haeret. sed plura quam constitueram ; coram enim. vale, mi optime et optatissime frater, et advola. idem te pueri nostri rogant. illud scilicet, cenabis cum veneris.
placiturum tibi esse librum meum suspicabar ; tam valde placuisse quam scribis valde gaudeo. quod me admones de nostra Vrania suadesque ut meminerim Iovis orationem quae est in extremo illo libro, ego vero memini et illa omnia mihi magis scripsi quam ceteris.