Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Sestius noster absolutus est a. d. v Idus Martias et, quod vehementer interfuit rei publicae nullam videri in eius modi causa dissensionem esse, omnibus sententiis absolutus est. illud quod tibi curae saepe esse intellexeram ne cui iniquo relinqueremus vituperandi locum qui nos ingratos esse diceret nisi illius perversitatem quibusdam in rebus quam humanissime ferremus, scito hoc nos in eo iudicio consecutos esse ut omnium gratissimi iudicaremur ; nam defendendo moroso homini cumulatissime satis fecimus et, id quod ille maxime cupiebat, Vatinium a quo palam oppugnabatur arbitratu nostro concidimus dis hominibusque plaudentibus. quin etiam Paulus noster, cum testis productus esset in Sestium, confirmavit se nomen Vatini delaturum si Macer Licinius cunctaretur, et Macer ab Sesti subselliis surrexit ac se illi non defuturum adfirmavit. quid quaeris? homo petulans et audax Vatinius valde perturbatus debilitatusque discessit.